라틴어 문장 검색

Murali concita numquam tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti dissultant crepitus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:2)
Tityre, dum redeo - brevis est via - pasce capellas, et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS16)
Tuque o, cui prima frementem fudit equum magno tellus percussa tridenti, Neptune;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:5)
maior Neronum mox grave proelium conmisit immanisque Raetos auspiciis pepulit secundis, spectandus in certamine Martio devota morti pectora liberae quantis fatigaret ruinis, indomitas prope qualis undas exercet Auster Pleiadum choro scindente nubis, inpiger hostium vexare turmas et frementem mittere equum medios per ignis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 143)
ad hunc frementis verterunt bis mille equos Galli canentes Caesarem hostiliumque navium portu latent puppes sinistrorsum citae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 94)
certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunal, quattuor autem iudicia, ut moris est, cogerentur, atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, quoque ex quattuor tribunalibus memini.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 106:1)
Qui postquam in aedis irrupere, diuersi regem quaerere, dormientis alios, alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere, cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pauidus et ignarus loci perfugerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장7)
Bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos quos nolis offendere, domi forisque omnia curare et ea agere inter invidos occursantis factiosos opinione, Quirites, asperius est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장6)
Quid mihi gladios et ignes ostendis et turbam carnificum circa te frementem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:1)
Nam quid prodest totius regionis silentium, si adfectus fremunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 5:5)
saepe commotae sonuere parmae tacitumque murmur percussit aures, ut fremuit male subdolo parens Pyrrhus Vlixi.
(세네카, 아가멤논 11:16)
stetere vittae, mollis horrescit coma, anhela corda murmure incluso fremunt, incerta nutant lumina et versi retro torquentur oculi, rursus immoti rigent.
(세네카, 아가멤논 13:2)
Fremebat indignatione captae ciuitatis maritus et consilio suo et uxoris adiutorio fortior:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 3:14)
Videbatur mihi omnis maiorum meorum circa me turba fremere dicentium:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 3:16)
aves cum stridore magno inanes nidos circum- fremuerunt, intra momentum tamen quietae volatus suos repetunt ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION