라틴어 문장 검색

sit licet et saxo patientior illa Sicano, sit licet et ferro durior et chalybe, non tamen illa suos poterit compescere ocellos, surget et invitis spiritus in lacrimis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1611)
an poteris siccis mea fata reposcere ocellis, ossaque nulla tuo nostra tenere sinu?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 179)
non adeo leviter nostris puer haesit ocellis, ut meus oblito pulvis amore vacet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 193)
si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra, Italiae duris funera temporibus, cum Romana suos egit discordia cives - sic mihi praecipue, pulvis Etrusca, dolor, tu proiecta mei perpessa's membra propinqui, tu nullo miseri contegis ossa solo - proxima suppositos contingens Umbria campos me genuit terris fertilis uberibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 222)
seu cum poscentis somnum declinat ocellos, invenio causas mille poeta novas;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 17)
quae manus obscenas depinxit prima tabellas et posuit casta turpia visa domo, illa puellarum ingenuos eorrupit ocellos nequitiaeque suae noluit esse rudis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 617)
quandocumque igitur nostros mors claudet ocellos, accipe quae serves funeris acta mei.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b1)
illa meos somno lapsos patefecit ocellos ore suo et dixit 'Sicine, lente, iaces?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 156)
interea nostri quaerunt sibi vulnus ocelli, candida non tecto pectore si qua sedet, sive vagi crines puris in frontibus errant, Indica quos medio vertice gemma tenet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22a5)
cum satis una tuis insomnia portet ocellis, una sat est cuivis femina multa mala.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2529)
quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos, esses Ionii facta puella maris, et tibi ob invidiam Nereides increpitarent, candida Nesaee, caerula Cymothoe.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26a5)
illa meis tantum non umquam desit ocellis, incendat navem Iuppiter ipse licet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b14)
tu canis umbrosi subter pineta Galaesi Thyrsin et attritis Daphnin harundinibus, utque decem possint corrumpere mala puellas missus et impressis haedus ab uberibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b21)
eductosque pares silvestri ex ubere reges, ordiar et caeso moenia firma Remo, celsaque Romanis decerpta palatia tauris, crescet et ingenium sub tua iussa meum;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 930)
pectore vix alitur quisquam, sed ab ubere tractus plus potat per vulnus equum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 16)

SEARCH

MENU NAVIGATION