라틴어 문장 검색

Signum autem dederant filii Israel his, quos in insidiis collocaverant, ut ignem accenderent et, ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent.
(불가타 성경, 판관기, 20장38)
Cum autem columna fumi de civitate conscendere coepisset, et Beniamin quoque retro aspiciens cerneret de civitate flammas in sublime ferri,
(불가타 성경, 판관기, 20장40)
Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae.
(불가타 성경, 집회서, 22장30)
Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario.
(불가타 성경, 호세아서, 13장3)
Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장7)
Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et columnas fumi;
(불가타 성경, 요엘서, 3장3)
" Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum ".
(불가타 성경, 나훔서, 2장14)
Et vidit quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra; fumus enim, qui videbatur, declarabat, quod factum est.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장20)
ita ut de oculis impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus et maeroribus carnes eius diffluerent, illiusque odore totus exercitus gravaretur propter putredinem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장9)
Spirat florifer annus odores,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 26:1)
praeterea ut iumenta bestiarum odorem stridorem speciem consuetudine capta earum non reformidarent.
(카이사르, 아프리카 전기 72:6)
uti autem ipsos valetudine non bona, cum angustiis loci et odore taetro ex multitudine cadaverum et cotidianis laboribus insuetos operum, tum aquae summa inopia affectos.
(카이사르, 내란기, 3권 49:4)
Neque multo post Caesar significatione per castella fumo facta, ut erat superioris temporis consuetudo, deductis quibusdam cohortibus ex praesidiis eodem venit.
(카이사르, 내란기, 3권 65:4)
quae castra, ut fumo atque ignibus significabatur, amplius milibus passuum VIII latitudinem patebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 7장4)
Tum fumi incendiorum procul videbantur; quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 48장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION