라틴어 문장 검색

postea Vergilium petisse a Nolanis, aquam uti duceret in propinquum rus, Nolanos beneficium petitum non fecisse, poetam offensum nomen urbis eorum, quasi ex hominum memoria, sic ex carmine suo derasisse, oram que pro Nola mutasse atque ita reliquisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 2:3)
An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 1:1)
Quod significare autem volunt qui dicunt, hi qui Latine locuti sunt non profligatum, sed adfectum dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit De Provinciis Consularibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 6:1)
neminem autem recte ita loqui paenitere sese, quod natus sit aut paenitere, quod mortalis sit aut quod ex offenso forte vulneratoque corpore dolorem sentiat, quando istiusmodi rerum nec consilium sit nostrum nec arbitrium, sed ea ingratis nostris vi ac necessitate naturae nobis accidant:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 8:1)
Sed cum puer foras emptum isset, nihil ipse ista mora offensior:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 9:2)
Etsi enim rex ipse, qua fuit nobilitate, fratribus monasterii de Leicestriae mandasset ut honorifice humaretur, attamen religiosi ipsi (a vulgi affectibus haud immunes) hoc facere neglexerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:5)
In quo instituto rex perpetuo, sive ex affectus sui pertinacia, sive ex iudicii imbecillitate, potius se partibus addictum praebuit quam regii decoris memorem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 7:4)
5. Ipse interim pro summa sua prudentia (affectuum et metuum populi non ignarus) ut opinionem et terrorem de regno debellato dissiparet, praeceperat ut profectio sua nihil militaris simile haberet, sed potius itineris pacifici, quali reges animi causa provincias suas peragrantes uti solent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 9:1)
Plurimi ex iis qui temporibus Richardi in regis Henrici partes maxime inclinarant pro equitibus et burgensibus parlamenti electi et delegati fuerunt, sive hoc rex secreto procuraverit, sive ex mero populi affectu processerit, quorum plerique temporibus Richardi damnati fuerant et proscripti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:22)
Itaque indiciis certis edoctus partes regni sui septentrionales non tantum affectu in familiam Eboracensem propensas esse, sed etiam memoriae ipsius Richardi regis devotissimas, cogitabat aestatem proximam melius insumi non posse quam si provincias illas ipse perlustraret, praesentiaque sua, et maiestate simul et comitate, populi illarum partium animos sanaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:3)
Sed inspecta eius loco charta privilegii per iudices de banco regis, atque ad proditores minime extendere iudicata, Humphredus apud patibulum de Tiburne supplicio affectus est;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:19)
Quod res mirabilis populo visa est, foeminam infirmam et calamitosam, quod tyranni minis et promissis succubuisset, idque post tantum temporis spacium elapsum (quo rex nullum offensae aut animi exulcerati signum ostendisset), multo autem magis post tam felix matrimonium inter regem et filiam suam cum prole mascula suscepta, a rege tam subito mutato aut tam tarde sensus suos aperiente tanta cum severitate tractari.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 8:6)
Ex quo cum nullos liberos suscepisset, magnam curam cum insigni benevolentiae affectu Philippi et Margaretae (prioris mariti nepotum) educationi impendit, id quod magnum ei amorem et auctoritatem apud Belgas conciliavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:13)
Cum enim papa sibi conscius esset socordiae suae, quodque orbi Christiano prorusus inutilis haberetur, magna affectus est laetitia quod nomen suum et laudes apud regna remotiora tam feliciter resonare cerneret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 17:4)
Verum rex Scotiae eodem quo rex Angliae modo laborans (licet, ut postea apparabat, magis atroci et lethali), hoc est, subditis malignis ad tumultus ciendos idoneis, etsi affectu proprio in pacem cum rege componendam multum inclinaret, tamen proceres suos in hac re cognoscens aversissimos (quos irritare timebat) inducias tantum in septennium concessit, in secreto tamen pollicitus eas inducias de tempore in tempus renovatas iri quandiu uterque rex in vivis esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION