라틴어 문장 검색

unde plena omnia suspicionum et vix secreta domuum sine formidine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장5)
sin rediret, offensam haud dubiam victoris, set incerta adhuc victoria et concedente in partis patre filium excusatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장7)
sin Vespasianus rem publicam susciperet, obliviscendum offensarum de bello agitantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장8)
municipale vulgus, pronum ad suspiciones, fraude inlata ignis alimenta credidit a quibusdam ex vicinis coloniis invidia et aemulatione, quod nulla in Italia moles tam capax foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장4)
ne Vitellius quidem, quamquam ad omnis suspiciones pavidus, de innocentia eius dubitavit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장15)
et Valerium Marinum destinatum a Galba consulem distulit, nulla offensa, sed mitem et iniuriam segniter laturum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장5)
simul ipsum Vitellium, subitis offensis aut intempestivis blanditiis mutabilem, contemnebant metuebantque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장6)
Tampius Flavianus, natura ac senecta cunctator, suspiciones militum inritabat, tamquam adfinitatis cum Vitellio meminisset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장3)
exitiosiore discordia non suspicionibus vulgi, sed perfidia ducum turbabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장2)
ubi asperatum Vitellium et posse Blaesum perverti satis patuit iis qui principum offensas acriter speculantur, datae L. Vitellio delationis partes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장6)
sed erant qui occultis suspicionibus incesserent, tamquam invidia et aemulatione fortunam fratris moraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장2)
unde, quamquam manente in speciem concordia, offensarum operta metuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장4)
nec defuere qui Antonium suspicionibus arguerent tamquam dolo cunctantem post secretas Vitellii epistulas, quibus consulatum et nubilem filiam et dotalis opes pretium proditionis offerebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장3)
isque praecipuus illi dies magnae offensae initium et magnae gloriae fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장14)
sed civitas rimandis offensis sagax verterat se transtuleratque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION