라틴어 문장 검색

Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장20)
Nam etsi in praesenti tempore evasero eam, quae ex hominibus est, poenam, manus tamen Omnipotentis nec vivus nec defunctus effugiam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장26)
et fortiter ait: " E caelo ista possideo et propter illius leges haec ipsa despicio et ab ipso rursus me ea recepturum spero ",
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장11)
sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem, et spiritum et vitam vobis iterum cum misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장23)
nondum enim omnipotentis atque intuitoris Dei iudicium effugisti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장35)
in me vero et in fratribus meis restitit Omnipotentis ira, quae super omne genus nostrum iuste superducta est ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장38)
facto itaque clamore et tumultu, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장29)
et, ostenso capite iniqui Nicanoris et manu nefarii, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장32)
Qui uero solum posse desiderat profligat opes, despicit uoluptates honoremque potentia carentem, gloriam quoque nihili pendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:5)
Terras perosa despicit,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 4:1)
Alii plus aequo metuunt quod ferre possunt, alii plus aequo despiciunt quod ferre non possunt;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:5)
Atque leuis recto stat corpore despicitque terras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 11:1)
Quod cum saepius fieret, neque ex Caesaris castris quisquam prodiret neque propius eius copias accederet, despecta patientia Caesaris exercitusque eius, [Iuba] universis copiis productis elephantisque turritis XXX ante aciem instructis quam latissime potuit porrecta equitum peditumque multitudine uno tempore progressus haud ita longe a Caesaris castris constitit in campo.
(카이사르, 아프리카 전기 30:2)
Scipio interim paulisper ut antea dixi in eo loco commoratus, ut quasi despexisse Caesarem videretur, paulatim reducit suas copias in castra et contione advocata de terrore suo desperationeque exercitus Caesaris facit verba et cohortatus suos victoriam propriam se eis brevi daturum pollicetur.
(카이사르, 아프리카 전기 32:1)
Postquam vero castra castris contulit, despectis eius copiis omnem timorem deponit.
(카이사르, 아프리카 전기 48:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION