라틴어 문장 검색

Quod opera consulta cogitabatur astute, ut hoc insidiarum genere Galli periret avunculus, ne eum ut praepotens acueret in fiduciam, exitiosa coeptantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 5:1)
Verum navata est opera diligens, hocque dilato, Eusebius praepositus cubiculi missus est Cabyllona, aurum secum perferens, quo per turbulentos seditionum concitores occultius distributo, et tumor consenuit militum, et salus est in tuto locata praefecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 5:2)
Quibus subserebat non adeo vetus exemplum, quod Diocletiano et eius collegae, ut apparitores Caesares non resides sed ultro citroque discurrentes, obtemperabant, et in Syria Augusti vehiculum irascentis, per spatium mille passuum fere pedes antegressus est Galerius purpuratus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 10:1)
Cuius rei cum innumera sint exempla, pauca tactu summo transcurram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 29:2)
Qui cum commissis sibi militibus, pro causa communi se velut propria Deciorum veterum exemplo voventes, more fluminis hostibus superfusi, non iusto proelio sed discursionibus rapidis, universos in fugam coegere foedissimam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 11:1)
Diligens enim opera navabatur, exstingui Silvanum, ut fortissimum perduellem, aut (si secus accidisset) Ursicinum exulceratum iam penitus aboleri, ne superesset scopulus impendio formidandus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 19:2)
Ignorans fortasse, quosdam veterum principum in pace quidem lictoribus fuisse contentos, ubi vero proeliorum ardor nihil perpeti poterat segne, alium anhelante rabido flatu ventorum lenunculo se commisisse piscantis, alium ad Deciorum exempla vovisse pro re publica spiritum, alium hostilia castra per semet ipsum cum militibus infimis explorasse, diversos denique actibus inclaruisse magnificis, ut glorias suas posteritatis celebri memoriae commendarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 3:1)
tanta tamque diligens opera navabatur, ne fortissimi viri soboles appareret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 19:2)
Amor enim post documenta flagrantior, sequi libenter hortatus est omnis operae conturmalem, auctoritate magnificum ducem, plus laboris indicere sibi quam militi, sicut perspicue contigit, assuetum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 2:3)
Denique, inusitato exemplo, id petendo Caesar impetraverat a praefecto, ut secundae Belgicae multiformibus malis oppressae, dispositio sibi committeretur, ea videlicet lege, ut nec praefectianus nec praesidialis apparitor ad solvendum quemquam urgeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 6:1)
Cuius rei scientiam his interim duobus exemplis monstrari sufficiet:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 11:1)
Hortante hoc exemplo clementiae, advolarunt regalis cum suis omnibus Araharius, et Usafer inter optimates excellens, agminum gentilium duces, quorum alter Transiugitanorum Quadorumque parti, alter quibusdam Sarmatis praeerat, locorum confiniis et feritate iunctissimis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 12:1)
Quae perpessi Limigantes territique subactorum exemplis et subitum prostratorum, diu haesitabant ambiguis mentibus, utrum oppeterent an rogarent, cum utriusque rei suppeterent documenta non levia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 21:1)
Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagos aliquos esse reputaret hostiles, et ausuros immania, ni ipsi quoque ad ceterorum sternerentur exempla, haerebat anxius qua vi qua celeritate, cum primum ratio copiam tribuisset, rumore praecurso, terras eorum invaderet repentinus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 1:1)
Quibus litteris occulte quantum fieri potuit missis, ancilla, quae domina dictante perscripserat, reversis omnibus e procinctu, exemplum ferens ad Arbetionem noctis prima quiete confugit, avideque suscepta, chartulam prodidit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION