라틴어 문장 검색

lulianus Caesar apud Senonas oppidum ab Alemannis obsidetur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 4장1)
Eisdem diebus, allapso rumore Constantius doctus, obsesso apud Senonas Caesari auxilium non tulisse Marcellum, eum sacramento solutum abire iussit in larem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 1:1)
Magistro enim armorum, ut credebatur, cessante consulto, industria vigili Caesarem obsessum apud Senonas diu barbaros reppulisse, apparitoremque fidum auctori suo quoad vixerit fore, obligata cervice sua spondebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 3:2)
Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam, patri tutissime servans, cum a Mallio Prisco, imperatoris legato, munimentum quo claudebatur obsideri coepisset, defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua compegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 10:2)
Et dum nullus obsisteret, munimentum quod in Alamannorum solo conditum Traianus suo nomine voluit appellari, dudum violentius oppugnatum, tumultuario studio reparatum est;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 11:1)
Iulianus Caesar DC Francos, Germaniam II vastantes obsidet, et ad deditionem fame compellit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장1)
Verum caeleste numen ut Romanae rei totius aerumnas intra unius regionis concluderet ambitum, adegerat in immensum se extollentem, credentemque quod viso statim obsessi omnes metu exanimati, supplices venirent in preces.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 4:1)
Amida circumsidetur, et intra biduum bis oppugnatur a Persis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장1)
Ursicinus noctu obsidentibus supervenire frustra conatur, Sabiniano magistro militum repugnante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 3장1)
Amida hinc circum muros, inde per subterraneos fornices duce transfuga oppugnatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장1)
Singara a Sapore oppugnata, et capta:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장1)
Haec dum per Gallias agerentur intente, truculentus rex ille Persarum, incentivo Antonini adventu Craugasii duplicato, ardore obtinendae Mesopotamiae flagrans, dum ageret cum exercitu procul Constantius, armis multiplicatis et viribus, transmisso sollemniter Tigride, oppugnandam adoritur Singaram, milite usuique congruis omnibus, ut existimavere qui regionibus praeerant, abunde munitam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 1:1)
Magna denique mole, ancipiti diu exitio renitentes obsessi, postremo plebis immensae ponderibus effuse disiecti sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 15:1)
Verebatur enim quod accidit, ne amissionem castrorum ingentium ferentes aegre Romani, ad eadem obsidenda viribus magnis accingerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 16:2)
Constantius A. Bezabden omnibus copiis oppugnat, ac re infecta discedit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION