라틴어 문장 검색

Quod ita per omnia, ut praedixerat, diuino agente iudicio patratum est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:28)
Nec ab re est unum e pluribus, quae ad hanc crucem patrata sunt, uirtutis miraculum enarrare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II. 1:1)
In cuius loco orationis innumerae uirtutes sanitatum noscuntur esse patratae, ad indicium uidelicet ac memoriam fidei regis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.8)
Erant autem duo germani fratres, qui hoc facinus patrarunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:1)
IN hoc etenim monasterio plura uirtutum sunt signa patrata, quae et ad memoriam aedificationemque sequentium ab his, qui nouere, descripta habentur a multis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII.2)
Ut ad cymiterium eiusdem monasterii orans caeca lucem receperit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. X.1)
Cuius ut meritum, uel uita qualis fuerit, certius clarescat, unum eius narro miraculum, quod mihi unus e fratribus, propter quos et in quibus patratum est, ipse narrauit, uidelicet Gudfrid, uenerabilis Christi famulus et presbyter, qui etiam postea fratribus eiusdem ecclesiae Lindisfarnensis, in qua educatus est, abbatis iure praefuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I.3)
Denique reuerentissimus antistes Pecthelm, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore eius Aldhelmo multo tempore adhuc diaconus siue monachus fuit, referre est solitus, quod in loco, quo defunctus est, ob meritum sanctitatis eius multa sanitatum sint patrata miracula, hominesque prouinciae illius solitos ablatum inde puluerem propter languentes in aquam mittere, atque huius gustum siue aspersionem multis sanitatem egrotis et hominibus et pecoribus conferre;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII.7)
tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste victo malis muliebri pavore, ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere iras, hinc patres hinc viros orantes ne se sanguine nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 140:1)
iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 246:3)
is patrem patratum Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 248:2)
legibus deinde recitatis audi, inquit, Iuppiter, audi, pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 249:1)
quibus orantibus dictatorem senatumque ut veniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum, ignosci adulescentibus posse, senibus non posse, qui bella ex bellis sererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 196:2)
legati ea ab Tusculo praesidium orantes nuntiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 403:2)
haec vociferante Horatio cum decemviri nec irae nec ignoscendi modum reperirent nec quo evasura res esset cernerent, C. Claudi, qui patruus Appi decemviri erat, oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui fratris parentisque eius manes ut civilis potius societatis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 424:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION