라틴어 문장 검색

ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, vel quia pigri est ingenii contentum iis, quae sint ab allis inventa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 137:1)
nihil autem crescit sola imitatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 141:2)
et cum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non adsequuntur, sed plerumque declinant in peius et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes, simplicibus negligentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 149:2)
imitatio autem (nam saepius idem dicam) non sit tantum in verbis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 160:1)
sed et ipsis sententiis adiicere licet oratorium robur et omissa supplere, effusa substringere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 205:4)
nam Cicero quodam loco scribit, id esse optimum, quod, cum te facile credideris consequi imitatione, non possis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 93:2)
sunt tamen qui rudem illam, et qualem impetus cuiusque animi tulit, actionem iudicent fortiorem et solam viris dignam, sed non alii fere quam qui etiam in dicendo curam et artem et nitorem, et quidquid studio paratur, ut adfectata et parum naturalia solent improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis adfectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 157:1)
contra qui effinguntur imitatione, artem habent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 209:1)
alii sunt, qui res imitatione significant, ut si aegrum temptantis venas medici similitudine aut citharoedum formatis ad modum percutientis nervos manibus ostendas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 235:2)
in dextrum incumbere interim datur sed aequo pectore, qui tamen comicus magis quam oratorius gestus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 272:1)
quarta in verbis, quorum ut est vitiosa, si efficere omnia velimus, imitatio, ita quibusdam nisi sua redditur, vis omnis aufertur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 299:3)
mollior nonnunquam cum reprehensione diversae partis imitatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 312:1)
enim constat, non imitatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 329:7)
peripatetici studio quoque se quodam oratorio iactant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:3)
alii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum sederunt in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 96:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION