라틴어 문장 검색

contusis Vbiis gravior et successu rerum ferocior Civilis obsidium legionum urgebat, intentis custodiis ne quis occultus nuntius venientis auxilii penetraret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장6)
circumferebantur signa vexillaque, ostentati etiam captivi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장6)
igitur Mucianus, quia propalam opprimi Antonius nequibat, multis in senatu laudibus cumulatum secretis promissis onerat, citeriorem Hispaniam ostentans discessu Cluvii Rufi vacuam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장8)
et quidam e Vitellianis urbe profugi ostentabant Pisoni nutantis Gallias, paratam Germaniam, pericula ipsius et in pace suspecto tutius bellum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장4)
bellum cum populo Romano vestris se manibus gesturum Classicus sperat imperiumque et sacramentum Galliarum ostentat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장5)
Classicus corruptissimum quemque e deditis pergere ad obsessos iubet, veniam ostentantis, si praesentia sequerentur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장11)
Igitur Tencteri, Rheno discreta gens, missis legatis mandata apud concilium Agrippinensium edi iubent, quae ferocissimus e legatis in hunc modum protulit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 64장1)
ipse Luguduni vim fortunamque principatus e proximo ostentaret, nec parvis periculis immixtus et maioribus non defuturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 85장7)
Igitur castris, uti diximus, ante moenia Hierosolymorum positis instructas legiones ostentavit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장1)
neque enim dignum videbatur famem hostium opperiri, poscebantque pericula, pars virtute, multi ferocia et cupidine praemiorum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장6)
Igitur lacessentibus Batavis ferocissimo cuique nostrorum coeptum certamen, deinde orta trepidatio, cum praealtis paludibus arma equi haurirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장1)
Germani prosperis feroces, Romanos pudor excitaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장7)
turbata ibi res et pellebatur sociarum cohortium acies, cum legiones pugnam excipiunt suppressaque hostium ferocia proelium aequatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장4)
Civilem cupido incessit navalem aciem ostentandi:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장1)
nam Cerialis per occultos nuntios Batavis pacem, Civili veniam ostentans, Veledam propinquosque monebat fortunam belli, tot cladibus adversam, opportuno erga populum Romanum merito mutare:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION