라틴어 문장 검색

Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est praeter exspectationem, cuius innumerabilia sunt exempla, vel Appi maioris illius, qui in senatu, cum ageretur de agris publicis et de lege Thoria et peteretur Lucullus ab eis, qui a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "non est" inquit "Luculli pecus illud;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 284:1)
si vero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae, est otiosa senectute iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 63:2)
pabuli genus et earum rerum, quas terra procreet, vel ubertatem vel tenuitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 43:4)
pabuli genus et earum rerum quas terra procreet, vel ubertatem vel tenuitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 43:4)
est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 171:2)
Luna innumerabilibus comitata sideribus etiam feras ducit ad pabulum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:5)
non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus, quique suis homines pabula fecit equis, sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox, quique dolet, quotiens cogitur esse ferox, qui vicit semper, victis ut parcere posset, clausit et aeterna civica bella sera, multa metu poenae, poena qui pauca coercet, et iacit invita fulmina rara manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 244)
"sive sacro pavi sedive sub arbore sacra, pabulaque e bustis inscia carpsit ovis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권507)
"semper nitidissimus annus, arbor habet frondes, pabula semper humus, est mihi fecundus dotalibus hortus in agris:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권114)
"venerat in morem populi depascere saltus, idque diu licuit, poenaque nulla fuit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권168)
Robora dum montes , dum mollia pabula campi , Dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas, Tecum bella geram . nec mors mihi finiet iras, Saeva sed innocuis manibus arma dabit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 7:1)
Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor, materiamque suo praebet seges arida damno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:8)
Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt, noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit levia versato ducentem stamina fuso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:4)
At quacumque cavis spumas eiecit aenis ignis et in terram guttae cecidere calentes, vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:16)
Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem materiam dederatque gravi nova pabula morbo, ipse suos artus lacero divellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 88:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION