라틴어 문장 검색

Quo damno cognito suaque reprehensa neglegentia cocus diu lamentatus lacrimis inefficacibus, iam iamque domino cenam flagitante maerens et utcunque metuens altius, filio suo parvulo consalutato arreptoque funiculo, mortem sibi nexu laquei comparabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:3)
Talis familiae funestum mihi etiam metuens exemplum veterisque Lucii fortunam recordatus et ad ultimam salutis metam detrusus summisso capite maerebam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:4)
"Nihil triste de me tibi, fili, metuas."
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:6)
Nec Hercule laborum me sumptuumque quicquam tamen paenituit;
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:3)
nudus ego, metuens frigus atque brumam,
(ARCHIPOETA, IV110)
metuendus hostibus tamquam ferus leo,
(ARCHIPOETA, IX54)
Sera igitur poenitentia nimium attriti poenitent, et regalia praecepta incuriose despexisse dolent, et regalem sapientiam totis vocibus collaudant, et quod ante refutaverunt, totis viribus implere promittunt, id est de arcibus construendis et ceteris communibus communis regni utilitatibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:18)
Quod profecto vitium, si te bene novi, amas in nobis et, cum omnia bona optes carissimis et familiarissimis tuis, ab hoc eos sanare metuis.
(아우구스티누스, 편지들, 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus4)
paeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:9)
illis autem esse metuendum, qui tamquam primum sectantur quod aliquando destruetur, cum quisque comes efficiatur eius rei quam colit, insultaritque apostolus talibus dicens:
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 11:6)
Duo prima salva sint, ut quos paeniteat sint;
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:12)
sed plurimum infirmitati metuimus, donec discant et valeant adiuvante misericordissima gratia domini saeculum praesens et hominum diem robore cordis valentiore contemnere.
(아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 4:3)
Sic ergo eorum peccata compesce, ut sint quos paeniteat peccavisse.
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 1:10)
Quod sane opusculum si potuero mittere, non quidem me tibi obtemperasse, verum tamen te hoc a me tanto opere flagitasse, paenitebit.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 3:3)
Is cum ab eiusdem possessionis domino nescio quid sibi metueret, ad Hipponiensem confugit ecclesiam, et ibi erat, ut confugientes solent, expectans quo modo per intercessionem nostram sua negotia terminaret.
(아우구스티누스, 편지들, 30. (A. D. 410 Epist. CXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Fratri et Consacerdoti Fortunato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus In Domino salutem2)

SEARCH

MENU NAVIGATION