라틴어 문장 검색

commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장23)
Accessit Lysias ad tribunal, exposuit rationem congruenter, persuasit, sedavit, tranquillos fecit, regressus est Antiochiam. Hoc modo res gestae a rege, adventus et profectionis eius, processerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장26)
Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere Antiochiam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장27)
Ibi cognoscit consensu omnium Antiochensium civiumque Romanorum, qui illic negotiarentur, arma capta esse excludendi sui causa nuntiosque dimissos ad eos, qui se ex fuga in finitimas civitates recepisse dicerentur, ne Antiochiam adirent:
(카이사르, 내란기, 3권 102:6)
Eodemque die Antiochiae in Syria bis tantus exercitus clamor et signorum sonus exauditus est, ut in muris armata civitas discurreret.
(카이사르, 내란기, 3권 105:5)
sepulchrum Antiochiae ubi crematus, tribunal Epidaphnae quo in loco vitam finierat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장6)
haud dubia destinatione discessere Mucianus Antiochiam, Vespasianus Caesaream:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장15)
sed et Vononem regem Parthorum, qui pulsus a suis quasi in fidem p. R. cum ingenti gaza Antiochiam se receperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 49장 2:3)
consul deinde iterum creatus ac prius quam honorem iniret ad componendum Orientis statum expulsus, cum Armeniae regem deuicisset, Cappadociam in prouinciae formam redegisset, annum agens aetatis quartum et tricensimum diuturno morbo Antiochiae obiit, non sine ueneni suspicione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 1장 2:1)
"Obsessa Antiochia et urbes reliquae, quas Halys, Cydnus, Orontes Eufratesque praeterfluunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:20)
Muri neglecti pacis incuria sarciebantur Antiochiae;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:9)
Cassius in oppido Antiochia est cum omni exercitu, nos in Cappadocia ad Taurum cum exercitu ad Cybistra;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 18 2:8)
interim (scis enim dici quaedam πανικά, dici item τα` κενα` τοῦ πολέμου) rumore adventus nostri et Cassio qui Antiochia tenebatur animus accessit et Parthis timor iniectus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 6:9)
recesserant illi quidem ab Antiochia ante Bibuli adventum sed nullo nostro εὐημερήματι;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 4:2)
etenim sunt Antiochia quae iste valde probat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION