라틴어 문장 검색

Si nobis pro situ spatiisque regionum vicinaremur nec a se praesentia mutua vasti itineris longinquitate discriminaretur, nihil apicum raritati licere in coeptae familiaritatis officia permitterem neque iam semel missa fundamenta certantis amicitiae diversis honorum generibus exstruere cessarem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Rustico suo salutem 1:1)
qui postquam luce revoluta intellexerunt furtum ruinae suae crudeli vilitate patuisse, tum demum palam officiis exsequialibus occupabantur, non magis cladem fraude quam fraudem festinatione celantes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 8:1)
aestimari minime potest, quanto mihi ceterisque sit risui, quotiens audio, quod te praesente formidet linguae suae facere barbarus barbarismum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Syagrio suo salutem 3:1)
atque obiter haec eadem laboriosa, priusquam hi adessent, in negotiatoris nostri domo dominioque palam sane venumdata defungitur, quodam Prudente (hoc viro nomen), quem nunc Tricassibus degere fama divulgat, ignotorum nobis hominum collaudante contractum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:1)
de cuius facilitate iuvenali saepe nunc arbitris palam adscitis conquerebare, nunc tacitus ingemiscebas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 1:3)
Mussitans quamquam chorus invidorum prodat hirritu rabiem canino, nil palam sane loquitur pavetque publica puncta.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:6)
tu, cuius placido posuere in pectore sedem blandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus, cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes improba, sed medius per honesta et dulcia limes, incorrupte fidem nullosque experte tumultus et secrete, palam quom digeris ordine vitam, idem auri facilis contemptor et optimus idem cornere divitias opibusque immittere lucem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris26)
"tunc arma palam, tunc ibimus omnes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권100)
"hic quoque - nonne palam est ultro miserescere divos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권256)
at ipsae ante rogum saevique palam sprevisse Creontis imperia et furtum claro plangore fatentur securae, quippe omne vident duxisse cadaver.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권226)
Secreto admone amicos, palam lauda.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 685)
Respondebimus ad singula quae in occulto admittere dicimur, quae illos palam admittentes invenimus, in quibus scelesti, in quibus vani, in quibus damnandi, in quibus inridendi deputamur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 2:1)
Sed et Iudaei palam lectitant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 8:4)
Dicimus, et palam dicimus, et vobis torquentibus lacerati et cruenti vociferamur:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 27:3)
Quinimmo et deos vestros palam destruunt et superstitiones vestras commentariis quoque accusant laudantibus vobis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION