라틴어 문장 검색

Ibi lignum id, quod ad emundanda obscena adhaerente spongia positum est, totum in gulam farsit et interclusis faucibus spiritum elisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 20:3)
Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 8:3)
ne quis intepescat cibus, ne quid palato iam calloso parum ferveat, cenam culina prosequitur."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 23:8)
quid ergo dubitaris dicere bene esse homini, si palato bene est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 6:7)
Invenitur, qui velit adactus ad illud infelix lignum, iam debilis, iam pravus et in foedum scapularum ac pectoris tuber elisus, cui multae moriendi causae etiam citra crucem fuerant, trahere animam tot tormenta tracturam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 14:2)
nam ipse ille, qui esse debeat, ita aptatus lingua palatoque est ad eiusmodi gustum, ut illa talis sapor capiat, aut offendetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 7:2)
excidunt ignes tamen et nube dirum fulmen elisa micat, miserisque lucis tanta dulcedo est malae:
(세네카, 아가멤논 10:35)
inter contendentes uos medius elidor.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 3:7)
Venit immissa barba capilloque deformi,. non senectute sed fame membris trementibus, semesa et tenui facie atque elisa ieiunio uoce ut uix exaudiri posset, introrsus conditos oculos uix alleuans:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 8:17)
stat moles abscisa in profundum, frequentibus exasperata saxis, quae aut elidant corpus aut de integro grauius impellant;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 3:10)
quaedam itaque elisere conceptos, quaedam fecunditatem suam moratae sunt.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 1:6)
sunt et torti tali, huic elisa crura, illius inuiolatis pedibus cruribusque femina contudit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:2)
Unde ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia ?
(세네카, 행복론, Liber IV 25:5)
Omnia ista, quae vos tumidos et supra humana elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna comparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, collegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt vestra.
(세네카, 행복론, Liber VI 9:1)
Non est quod me solos putes dicere, quos a basilica immissi demum canes eiciunt, quos aut in sua vides turba speciosius elidi aut in aliena contemptius, quos officia domibus suis e vocant, ut alienis foribus inlidant, aut hasta praetoris infami lucro et quandoque suppuraturo exercet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION