라틴어 문장 검색

Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:6)
balnea nocte subit, conchas et castra moveri nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu, cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa, callidus et cristae digitos inpressit aliptes ac summum dominae femur exclamare coegit, convivae miseri interea somnoque fameque urguentur.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI223)
haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII56)
Illud in his rebus vitium vehementer inesse effugere errorem vitareque praemetuenter, lumina ne facias oculorum clara creata, prospicere ut possimus, et ut proferre queamus proceros passus, ideo fastigia posse surarum ac feminum pedibus fundata plicari, bracchia tum porro validis ex apta lacertis esse manusque datas utraque [ex] parte ministras, ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:1)
et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, debile fit corpus languescuntque omnia membra, bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:10)
vix prae vino sustinet palpebras.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 16:8)
— Attollit in agrum Se femur, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 8:4)
Deinde qui in metallo aeris morantur semper oculorum sanitate pollent, et quibus ante palpebrae nudatae fuerant illic convestiuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:3)
54. Nullus capiatur nec imprisonetur propter appellum femine de morte alterius quam viri sui.
(Magna Carta 56:1)
Quidquid ponitur hinc et inde verris, Mammas suminis imbricemque porci Communemque duobus attagenam, Mullum dimidium lupumque totum Muraenaeque latus femurque pulli Stillantemque alica sua palumbum.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVII1)
Cum mittis turdumve mihi quadramve placentae, Sive femur leporis, sive quid his simile est, Buccellas misisse tuas te, Pontia, dicis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXV1)
sinum lacrimis implevit obortis sinus dicimus orbes oculorum, id est palpebras, quae a palpitatione dictae sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 301)
genis palpebris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6861)
femur 'femur' dicimus, quia legitur et declinatur 'huius femoris';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3442)
illius vero ablativi non invenitur nominativus laetus eripit a femine, licet Caper in libris enucleati sermonis dicat 'femen';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3443)

SEARCH

MENU NAVIGATION