라틴어 문장 검색

Castrum quoque statuunt super fluvium Hisam in loco qui dicitur Ad pontem Hiserae, quod Aletramno committunt ad custodiendum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:10)
Imperator vero cum exercitu ad castra Nortmannorum veniens, quia ex utraque parte fluminis castra fixerant, eis unam fecit deserere fluviumque transire atque in unum castra ponere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:4)
necdumque se de eo moverat loco, et ecce Sigefridus rex, cuius supra meminimus, Hisam fluvium ingressus, terra et aqua iter faciens post eum cum suis, omnia ferro vastabat et igne.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:11)
Nortmanni vero, qui per Sequanam ascenderant a Parisius, cum omni exercitu et suppellectili et navibus Hionam fluvium ingressi Senonas civitatem obsederunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:14)
datoque tributo, quia nullus erat qui eis resisteret, iterum per Sequanam Maternam fluvium ingressi Gaziaco sibi castra statuunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:6)
Nam die nativitatis sancti Iohannis baptistae cum parvo exercitu Danorum exercitum obviavit super Axonam fluvium commissoque proelio mox victor extitit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:5)
Nortmanni vero per Maternam in Sequanam regressi indeque navigantes et iter per terram facientes, Luvam fluvium ingressi, circa eius littora sedem sibi firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:2)
Qui reversi ab Arnulfo Odonem in regno inveniunt eos cum suo expectantes exercitu supra Axonam fluvium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:6)
Odo vero rex venit ad quoddam castrum super fluvium Isam, quod Fera dicitur, ibique graviter infirmari coepit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:10)
Expedicio facta in Saxoniam, et usque ad oceanum trans omnes paludes et invia loca transitum est;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 16:4)
et rex mense Novembrio mediante ad hibernandum cum exercitu Saxoniam intravit, positis castris apud Wisuram fluvium.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 16:5)
Item Nordmanni in Fresia et circa Rhenum fluvium nocuerunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 69:4)
Ingens exercitus congregatus est ad Albiam fluvium contra Saxones et civitates eorum, aliaeque obsesse alieque succensae sunt igni.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 69:5)
Conventus namque regum nostrorum tunc erat apud Mosam fluvium.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 69:7)
Silua sonat, fugiunt lepores, palus obuiat, herent.
(ANONYMUS NEVELETI, De leporibus et ranis 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION