라틴어 문장 검색

Quos ferociter inclamantes aggrediuntur, sagitta perforantes trans caput et latus et viscera, universos, ut lupi oves, laniantes et fuga dispergentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:3)
de fidei Christianae professione discutiemus, qua discussa, si placuerit, hanc apprehendere parati sumus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:6)
Hi autem, ut hostes a longe speculantur, reditum parant, ad septingentos socios laxis frenis revolant, rem ut erat aperientes, sed omnem terrorem bono solamine adimentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:8)
Dux vero his auditis, nuntios per universa misit tentoria nuntiare famam tam crudelem, et ut parati essent ad omnia nunc sibi adversantia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:1)
Concitati vero Boemundum, convocata manu suorum, aggredi in castris statuerunt, nisi quod injuste acceperat cito remitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:11)
- Profanis Rohas obsidere parantibus Baldewinus obviat, dimicat et triumphat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 21:2)
Interpres vero audiens quod traditor non in dolo sibi loquebatur, Boemundi milites non longe abesse profitetur, et ad omnia paratos, quae ex ejus consilio inire deberent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 34:5)
Unde ad posticum praedictum revertentes milites, qui scala urbem intraverant, penetrale hujus postici ferro acutissimo, ingeniis Turcorum parato, fractis muris ampliaverunt, et sic principes ac socii eorum equo et pedibus spatiose intromissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 42:7)
- Ubi Corbahan hos et illos per singulas portas distribuit, et Tankradus moenia oppugnantes aggreditur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 63:3)
In eodem siquidem loco idem Stephanus, intelligens ab iisdem viris, pericula confratrum de die in diem magis accrevisse nempe famis intolerantiam, Turcorum jactantiam et assultus, virorum et equorum cladem diffisus est vitae, minime se tutum credens in hoc loco, nec siccum iter insistere ausus, navigio reditum suum ac diffugium cum praedictis principibus parat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:3)
Ductores Christiani exercitus decreverunt, si Christo Domino, qui verus est Deus et Dei Filius, credere concesseris, et gentilium spurcitiis abrenuntiaveris, tui fieri milites, et Antiochiam civitatem in manu tua restituentes, tibi sicut domino et principi servire parati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 88:7)
quo et ipsi parati et cuneati occurrere possent, et minus provisis Galli nocerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:7)
sed semper in via hac etiam pro vobis mori parati fuerimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:3)
In eisdem siquidem praesidiis quidam Armenii fratres, monachico habitu Deo servientes, multas passi calumnias a militibus Pancratii habitantibus in praesidio, praefatis locis Ravenel et Turbaysel contermino, ipsum ducem, videntes virum esse pacificum et amatorem justitiae, sunt aggressi, querimoniam super illatis sibi injuriis facientes, et super arce Pancratii semper eisdem castellis eorumque habitatoribus infesta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:1)
sociosque secum ascensuros et intraturos jam assumere parabat, et qui extra remanerent disponebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION