라틴어 문장 검색

venit attonitae Cadmeius heros obvius, et raptam lacrimis gaudentibus implet solaturque tenens, atque inter singula matrem, matrem iterat, nunc ipsam urgens, nunc cara sororum pectora, eum mixta fletus anus asperat ira:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권235)
cedentem Acheloius heros impetit, et librans uni sibi missile telum direxit iactus, summae qua margine parmae ima sedet galea et iuguli vitalia lucent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권228)
ille nihil contra, sed stridula cornus in hostem it referens mandata ducis, quam providus heros iamiam in fine viae percussam obliquat, et ipse telum ingens avide et quanto non ante lacerto impulit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권309)
paulum stetit anxius heros librabatque metus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권82)
stupet hospita belli unda viros claraque armorum incenditur umbra, insiluere vadis, magnoque fragore solutus agger et adversae latuerunt pulvere ripae, ille quoque hostiles saltu maiore per undas inruit attonitis - longum dimittere habenas - sicut erat, tantum viridi defixa parumper caespite populeo commendat spicula trunco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권109)
talis agit sparsos mediisque in fluctibus heros frena manu pariter, pariter regit arma, pedum quem remigio sustentat equus2;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권115)
restabat lassa nefando vita duci summusque cruor, poterantque parumper stare gradus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권297)
saepe etiam hostiles - lusit Fortuna parumper - decepti flevere viros;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권14)
rubuit Neptunius heros permotus lacrimis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권286)
INTEREA Brittaniae cessatum quidem est parumper ab externis, sed non a ciuilibus bellis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXII.2)
At illa posita in loco obdormiuit parumper;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX. 1:8)
Et hoc dicto parumper reticuit, quasi responsum eius, quem uidebat et cui loquebatur, expectans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:11)
cum his primam periculi procellam et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper sustinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 103:1)
ea, quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 208:2)
iamque ab omni parte munimenta vellebantur, cum consul, quamquam cuncti undique, et nexi ante omnes, ut signum daret clamabant, experiendi animos militum causa parumper moratus, postquam satis apparebat ingens ardor, dato tandem ad erumpendum signo militem avidum certaminis emittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 267:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION