라틴어 문장 검색

Firmaverunt tandem pactum quod inde irentad iudicem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:11)
Sed tandem omnino ad malum eius pertinaci animo in illius necem immisericordeset barbaras suscitavit gentes.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:19)
Praemisso tandem nuntio, ne subitus autimprovisus veniret, qui de adventu suo fratri referret, civitati in quafrater aderat appropinquavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:5)
Rex quidam sapientem habuit consiliarium et familiarem, qui tandem legibusnaturae favens parvum reliquit heredem bene disciplinatum et curialem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:1)
ac tandem avaritiae mala declarat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 1:4)
ac tandem pro quibus praecipue orandum?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 1:4)
Tandem judicium non praepropere ferendum, nec rursus inultum crimen sinendum esse ostenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 1:5)
tandem cur eadem columba post dies septem tertio emissa non reversa sit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 1:3)
Viso itaque exercitu procul, auditoque liticinum cantu, represso gradu parumper stetere praedones, exsertantesque minaces gladios postea lentius incedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 16:1)
ut saltem id metuens, perquisitor malivolus tandem desineret quieti coalitos homines in aperta pericula proiectare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 7:2)
Agnitus vero tandem et asscitus in amicitiam, si te salutandi assiduitati dederis triennio indiscretus, et per totidem dierum defueris tempus, reverteris ad paria perferenda, nec ubi esses interrogatus, et ni inde miser discesseris, aetatem omnem frustra in stipite conteres summittendo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 13:2)
Cumque pertinacius (ut legum gnarus) accusatorem flagitaret atque sollemnia, doctus id Caesar, libertatemque superbiam ratus, tamquam obtrectatorem audacem excarnificari praecepit, qui ita evisceratus ut cruciatibus membra deessent, implorans caelo iustitiam, torvum renidens, fundato pectore mansit immobilis, nec se incusare nec quemquam alium passus, et tandem nec confessus nec confutatus, cum consorte poenali est morte multatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 6:1)
Cum haec taliaque sollicitas eius aures everberarent, expositas semper eius modi rumoribus et patentes, vario animi motu miscente consilia, tandem id ut optimum factu elegit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 4:1)
Restabat ut Caesar post haec properaret accitus, et abstergendae causa suspicionis, sororem suam (eius uxorem) Constantius ad se tandem desideratam venire, multis fictisque blanditiis hortabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:1)
In hoc aestu mentis ancipiti, ad effectum tendens consilium occulta indagine, sederatque tandem mutatis prae timore saepe sententiis, ut quaesitis magna industria cautis rei ministris, obstricto religionum consecratione colloquio, Bracchiati sollicitarentur atque Cornuti, fluxioris fidei et ubertate mercedis ad momentum omne versabiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION