라틴어 문장 검색

Ita illi ipsi doctrinae studiis et sapientiae dediti ad hominum utilitatem suam prudentiam intellegentiamque potissimum conferunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:3)
Quam ob rem intellegentiae iustitia coniuncta, quantum volet, habebit ad faciendam fidem virium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 44:3)
Quocirca nec id, quod vere honestum est, fas est cum utilitatis repugnantia comparari, nec id, quod communiter appellamus honestum, quod colitur ab iis, qui bonos se viros haberi volunt, cum emolumentis umquam est comparandum, tamque id honestum, quod in nostram intellegentiam cadit, tuendum conservandumque nobis est quam illud, quod proprie dicitur vereque est honestum, sapientibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 21:1)
Sed aliter leges, aliter philosophi tollunt astutias, leges, quatenus manu tenere possunt, philosophi, quatenus ratione et intellegentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 86:1)
Nec ulla pernicies vitae maior inveniri potest quam in malitia simulatio intellegentiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 90:2)
Explica atque excute intellegentiam tuam, ut videas, quae sit in ea [species] forma et notio viri boni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 103:5)
sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 3:1)
Quod hoc etiam mirabilius debet videri, quia ceterarum artium studia fere reconditis atque abditis e fontibus hauriuntur, dicendi autem omnis ratio in medio posita communi quodam in usu atque in hominum ore et sermone versatur, ut in ceteris id maxime excellat, quod longissime sit ab imperitorum intellegentia sensuque disiunctum, in dicendo autem vitium vel maximum sit a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 12:1)
an hac communi intellegentia contenti esse possumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 249:4)
idque cum faciunt in picturis et in signis et in aliis operibus, ad quorum intellegentiam a natura minus habent instrumenti, tum multo ostendunt magis in verborum, numerorum vocumque iudicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 195:3)
quae autem pars animi rationis atque intellegentiae sit particeps, eam tum maxume vigere, cum plurimum absit a corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 102:3)
quae autem pars animi rationis atque intellegentiae sit particeps, eam tum maxime vigere, cum plurimum absit a corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 102:5)
nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, in quibus intellegentia etsi vitiosa est quaedam tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 27:4)
quae primo progressa festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 123:2)
erit ei persuasum etiam solemn lunam stellas omnes terram mare deos esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia ea permanet et transeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 159:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION