라틴어 문장 검색

Nam si quid molis pateris, quod pendere nolis, Caucius est astu quam te defendere fastu.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:18)
"Crimen ut hoc fraudis pateat, quod taliter audis, Arbiter, obiectum michi fac, quod cogito, rectum:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:24)
Mox ut id ignaro domino patet eius auaro, Plus dedit huic uictus, sit ut acrior hostis in ictus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:5)
Hic prope namque penum quoddam patet, undique plenum, Huc proficiscaris, dapibus celer his ut alaris".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:13)
Cui dum nulla patet uia, qua scelus anxia patret, Se caput ad lecti rogat hanc permittere necti, Cautaque mutiret nulli, dum mecha rediret.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:13)
"Erige te sursum, celer huc et dirige cursum, Hic quia prospexi, quod pinguis et optima uesci, Digna tuo uictu, sit belua miraque dictu".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:13)
Ecce populus tuus, mulieres in medio tui; inimicis tuis late patebunt portae terrae tuae; devorabit ignis vectes tuos.
(불가타 성경, 나훔서, 3장13)
Et, adhuc loquente Iuda haec, apparuit pars quaedam prospiciens de monte.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장19)
ad regem se contulit, non ut civium accusator, sed quod utile esset in commune et singulariter universae multitudinis prospiciens.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장5)
Sed his singulis, tu rex, cognitis, et regioni et obsesso generi nostro, secundum quam habes omnibus obviam humanitatem, prospice;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장9)
Quarum fraus aperta patuisset si nobis ipsorum confessione delatorum, quod in omnibus negotiis maximas uires habet, uti licuisset.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:16)
Quam uero late patet uester hic error, qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:13)
Uos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine uestrum tamen principium somniatis uerumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis, eoque uos et ad uerum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:1)
Atqui minus eorum patebit indignitas si nullis honoribus inclarescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:7)
Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque dum unum est, cum uero unum esse desinit interire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION