라틴어 문장 검색

quae autem aestimanda essent, eorum in aliis satis esse causae, quam ob rem quibusdam anteponerentur, ut in valitudine, ut in integritate sensuum, ut in doloris vacuitate, ut gloriae, divitiarum, similium rerum, alia autem non esse eius modi, itemque eorum, quae nulla aestimatione digna essent, partim satis habere causae, quam ob rem reicerentur, ut dolorem, morbum, sensuum amissionem, paupertatem, ignominiam, similia horum, partim non item.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 66:1)
paupertas si malum est, mendicus beatus esse nemo potest, quamvis sit sapiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 112:11)
certe, ut quam minime animus a cogitationibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros deseruit incultos, quid quaerens aliud nisi vitam beatam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 116:10)
etiam patrimoniis multos male uti, nec ob eam causam eos beneficium a patribus nullum habere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 71:6)
Non enim ut patrimonium relinquitur sic ratio est homini beneficio deorum data;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 72:3)
nam patrimonia spe bene tradendi relinquimus, qua possumus falli;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 77:7)
Optima autem hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio praestantior gloria virtutis rerumque gestarum, cui dedecori esse nefas [et vitium] iudicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 155:4)
vita mors, divitiae paupertas omnes homines vehementissime permovent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:4)
multi enim patrimonia effuderunt inconsulte largiendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:4)
posse enim liberalitate uti non spoliantem se patrimonio nimirum est pecuniae fructus maximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:4)
Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis incommodo suum commodum augere magis est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 26:1)
Deinde, qui alterum violat, ut ipse aliquid commodi consequatur, aut nihil existimat se facere contra naturam aut magis fugiendam censet mortem, paupertatem, dolorem, amissionem etiam liberorum, propinquorum, amicorum quam facere cuiquam iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 31:1)
sin fugiendum id quidem censet, sed multo illa peiora, mortem, paupertatem, dolorem, errat in eo, quod ullum aut corporis aut fortunae vitium vitiis animi gravius existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 31:3)
Ipse ille Mucius paterni iuris defensor et quasi patrimoni propugnator sui, quid in illa causa, cum contra te diceret, attulit, quod de iure civili depromptum videretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 244:1)
Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat, quam multa de amisso patrimonio dixit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 223:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION