라틴어 문장 검색

quae omnia si, quem ad modum solent liberti nequam et improbi facere, in patronum suum voluerit conferre, nihil egerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 1:3)
sin, quod bona quae Rosci fuerunt tua facta sunt, idcirco hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis id te vereri quod praeter ceteros tu metuere non debeas ne quando liberis proscriptorum bona patria reddantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 1:16)
an vero, iudices, vos non intellegitis nihil aliud agi nisi ut proscriptorum liberi quavis ratione tollantur, et eius rei initium in vestro iure iurando atque in Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 3:1)
domi suae nobilissimus vir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장1)
clarissimus et fortissimus vir consul, inimicus Clodio, P. Lentulus, ultor sceleris illius, propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:2)
ac primum, quod eum negoti totius et emptionis suae paenitebat, fundum proscripsit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 1:2)
Acerronio, viro op. . . . modum proscripsisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 1:4)
verum ita se res habet, ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum adversario gratiosissimo contendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 2:2)
Cum aeris alieni aliquantum esset relictum, quibus nominibus pecuniam Romae curari oporteret, auctionem in Gallia P. hic Quinctius Narbone se facturum esse proscribit earum rerum quae ipsius erant privatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 2:4)
eum non ita commode posse eo tempore quo proscripsisset vendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:3)
destitutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies aufert, in Galliam mittit ut ea quae proscripserat venirent, deteriore tempore absens auctionatur, Scapulis difficiliore condicione dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 3:1)
iussit bona proscribi eius quicum familiaritas fuerat, societas erat, adfinitas liberis istius vivis divelli nullo modo poterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 3:6)
verum quoniam tibi instat Hortensius ut eas in consilium, a me postulat ne dicendo tempus absumam, queritur priore patrono causam defendente numquam perorari potuisse, non patiar istam manere suspicionem nos rem iudicari nolle;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장1)
considerant enim quid et quantum sit alterius bona proscribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 1:3)
'non dubitavi,' inquit, 'cum vadimonium desertum esset, bona proscribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION