라틴어 문장 검색

Non mortis concussa metu, non fracta timore Irruit et uendens in multo funere uitam, Plus audet, dum nescit inops pauperque timere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:2)
Eius in auxilium iurant Periuria, spondet Falsus Amor, Leuitas animi, Lasciuia mendax, Insipidus Dulcor, sapidus Dolor, egra Voluptas, Prosperitas adversa, locus lugubris, amara Gaudia, Paupertas diues, Opulencia pauper.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:13)
Lapis autem superior, adamas erat, qui caeteris motu avarior, prodigalior in desidia, in amplioris sui circuli peragragratione, nimiam temporis moram trahebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:65)
Illic halex piscis generalissimus, ampla sui corporis communitate, pauperum solabatur jejunia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:124)
Tuum etiam [0443A] spiritum vitalibus insignivi potentiis, ne corpore pauperior, ejus successibus invideret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:12)
Pauper etiam, quamvis materialem avaritiam realiter exercere non valeat, intus tamen archetypam retinet parcitatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:11)
Esurit ergo satur, sitit ebrius, optat abundans Unus cuncta cupit, ipsoque cupidine pauper Efficitur, divesque foris, manet intus egenus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:4)
Nil habet ergo miser, cum nil se credit habere, Divitiis, cum pauperiem sua vota repensant, Hospitium cordis, et moenia mentis avarae Invadunt hostes multi, multoque tumultu Totam sollicitant humani pectoris arcem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:5)
Curarum geminus turbo sic turbat avarum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:7)
Divitis in nummo mens philosophatur in arca Dum nummum sepelit, nummusque sepultus avari [0466B] Usibus emoritur, illum non ille, sed arca Possidet, et totum nummi sibi vindicat usum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:12)
Pauperis in lacrymis ridet, miserique labore Pascitur, et poenam sibimet facit esse quietem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:17)
Omnis in affectum nummi laxatur avari Divitis affectus, nec enim datur ulla voluptas Menti, qua possit alias deflectere vultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:19)
Divitias non dives habet, sed habetur ab ipsis, Non est possessor nummi, sed possidet ipsum Nummus, et in nummis animus sepelitur avari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:20)
[0470A] si vero hiemalis avaritiae torporem divitis munus redoleat, adulator avarus in laude commendationis, algescit in munere:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:10)
Unde filium suum Engelradum, tironem armis agilem, paterna suggestione admonuit ut et caeteros sibi familiares, quatenus in una voluntate secum accensi, pauperes suos atque confratres Christianos a tot Turcorum caedibus et assultibus liberare et ulcisci velint, et absterrere toties insequentes hostes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 96:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION