라틴어 문장 검색

pavidos et conscientia vaecordes intrat metus venisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem expresserant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장3)
sed iuvenis conscientia cunctabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장4)
Propertio Celeri praetorio, veniam ordinis ob paupertatem petenti, decies sestertium largitus est, satis conperto paternas ei angustias esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장6)
unde ceteri silentium et paupertatem confessioni et beneficio praeposuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장8)
de se nihil addidit, metu invidiae an ratus conscientiam facti satis esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 22장3)
quo magis mirum fuit quod preces Marci Hortali, nobilis iuvenis, in paupertate manifesta superbius accepisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장2)
ille e clientibus duos (quidam milites fuisse tradunt) deligit atque hortatur, simulata conscientia adeant, offerant pecuniam, fidem atque pericula polliceantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장5)
ceterum ut honestam innocentium paupertatem levavit, ita prodigos et ob flagitia egentis, Vibidium Varronem, Marium Nepotem, Appium Appianum, Cornelium Sullam, Q. Vitellium movit senatu aut sponte cedere passus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 48장4)
unde maior fides conscientia sceleris et metu indicii mortem Vononi inlatam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장4)
est tibi Augustae conscientia, est Caesaris favor, sed in occulto;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장9)
contra Tiberium spernendis rumoribus validum et conscientiae matris innexum esse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장6)
sumitur in conscientiam Eudemus, amicus ac medicus Liviae, specie artis frequens secretis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장8)
igitur contumaciam eius insectari, vetus Augustae odium, recentem Liviae conscientiam exagitare, ut superbam fecunditate, subnixam popularibus studiis inhiare dominationi apud Caesarem arguerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장5)
conscientia belli Sacrovir diu dissimulatus, victoria per avaritiam foedata et uxor socia arguebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장8)
Lentulo super consulatum et triumphalia de Getis gloriae fuerat bene tolerata paupertas, dein magnae opes innocenter partae et modeste habitae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 44장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION