라틴어 문장 검색

Antonius audacia promptus, Marcellus Asinio Pollione proavo clarus neque morum spernendus habebatur nisi quod paupertatem praecipuum malorum credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장5)
nec me in paupertatem ipse detrudam, sed traditis quorum fulgore praestringor, quod temporis hortorum aut villarum curae seponitur in animum revocabo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장6)
neque tamen silebimus si quod senatus consultum adulatione novum aut patientia postremum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장8)
hic patientia, illa impudicitia Pisonis infamiam propagavere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장17)
et divitiarum expectatio inter causas paupertatis publicae erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 3장3)
at nunc patientia servilis tantumque sanguinis domi perditum fatigant animum et maestitia restringunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 16장2)
laboris atque operum non eadem patientia, minimeque sitim aestumque tolerare, frigora atque inediam caelo solove adsueverunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 4장 3:1)
Fennis mira feritas, foeda paupertas:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 3:1)
dedimus profecto grande patientiae documentum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 3:1)
nihil profici patientia nisi ut graviora tamquam ex facili tolerantibus imperentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 1:2)
quam unius proelii fortuna veteri patientiae restituit, tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis et proprius ex legato timor agitabat, ne quamquam egregius cetera adroganter in deditos et ut suae cuiusque iniuriae ultor durius consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 2:2)
tot expeditionibus, tot proeliis, seu fortitudine adversus hostis seu patientia ac labore paene adversus ipsam rerum naturam opus fuit, neque me militum neque vos ducis paenituit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 2:2)
testamentum Titi Vinii magnitudine opum inritum, Pisonis supremam voluntatem paupertas firmavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장11)
silentio, patientia, postremo precibus ac lacrimis veniam quaerebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장6)
praetores aerarii (nam tum a praetoribus tractabatur aerarium) publicam paupertatem questi modum impensis postulaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION