라틴어 문장 검색

hinc iam, quas primas in docendo partes rhetorum putem, tradere incipiam, dilata parumper illa quae sola vulgo vocatur arte rhetorica.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 45:1)
nos illi simus, quos gravia, indigna, tristia passos queremur, nec agamus rem quasi alienam, sed adsumamus parumper dolorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 106:3)
Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장4)
Post ubi castra locata et diei uesper erat, repente Maurus incerto uultu pauens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장3)
quicquid ex incerto venit, coniecturae et paventis animi licentiae traditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 9:3)
Ad omnia pavet, inparata est et ipsis ferretur auxiliis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:6)
At vos ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis adtoniti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:2)
causa veniendi fuit gratari amico, cuius impulsum manu cecidit decenni Marte concussum Ilium, quaenam ista lacrimis lugubrem vultum rigat pavetque maesta?
(세네카, 아가멤논 17:2)
Iam vero cum illos aliqua imbecillitas mortalitatis admonuit, quemadmodum paventes moriuntur, non tamquam exeant de vita, sed tamquam extrahantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:6)
Non trepidant nec per singulas horas gladium expectant nec ad omnem navium conspectum pavent ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 80:3)
sequitur vita anxia, suspiciosa, trepida, casum pavens, temporum suspensa momentis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 76:3)
O clarum trahens a stirpe nomen regia, facilis mea parumper aure verba patienti excipe.
(세네카, Hercules Furens 5:18)
Virtutis est domare quae cuncti pavent.
(세네카, Hercules Furens 6:34)
paveo;
(세네카, Hercules Furens 17:11)
feta ut Armenia iacens sub rupe tigris hoste conspecto exilit aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens Maenas Lyaeum, dubia quo gressus ferat haesit parumper;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION