라틴어 문장 검색

pecudum strages passimque iuvenci semineces et adhuc infecta mapalia tabo sparsaque sanguineis pastorum funera campis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:239)
hic hominum pecudumque lues, sic pestifer aër saevit et exclusis regnant Aquilonibus Austri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:340)
iam non in pecorum morem formidine clausi prospicimus saevos campis ardentibus ignes alta nec incertis metimur flumina votis excidio latura moram nec poscimus amnes undosam servare fidem nubesque fugaces aut coniuratum querimur splendere serenum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:12)
Quodsi omnis nostrae paulatim industria vitae fluxit ab exemplis, quidquid procul appetit hostem, hinc reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas bellandi Parthosque retro didicisse ferire prima sagittiferae pecudis documenta secutos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice29)
miraris, si voce feras pacaverit Orpheus, cum pronas pecudes Gallica verba regant?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis11)
iam lustra Lycaei atque pecus cordi redituraque rupibus Echo?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae30)
nulla avium pecudumque fuit, quae ferre negaret vectigal meritae conubiale lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam5)
tua littera nobis et pecus et segetes et domus ampla fuit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam15)
'quid mentem traxisse polo, quid profuit altum erexisse caput, pecudum si more pererrant avia, si frangunt communia pabula glandes?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:16)
attonitus stabulo ceu pastor inani, cui pecus aut rabies Poenorum inopina leonum aut populatrices infestavere catervae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:91)
Inachius Rubro perhibetur in aequore Perseus Neptuni domuisse pecus, sed tutior alis:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:140)
ac velut infecto morbus crudescere caelo incipiens primos pecudum depascitur artus, mox populos urbesque rapit ventisque perustis corruptos Stygiam pestem desudat in amnes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:160)
omnis quae mobile Ponti aequor et Adriacas tellus interiacet undas squalet inops pecudum, nullis habitata colonis, instar anhelantis Libyae, quae torrida semper solibus humano nescit mansuescere cultu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:21)
imperiumne Iovi legesque placerent et vitae Romana quies, an iura perosus ad priscos pecudum damnaret saecula ritus?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:55)
insultant omnes profugo pacataque laetum invitant ad prata pecus;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:83)

SEARCH

MENU NAVIGATION