라틴어 문장 검색

nec enim unus pedes esse poterat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5653)
aut certe si esset tumultus, id est bellum Italicum vel Gallicum, in quibus ex periculi vicinitate erat timor multus, quia singulos interrogare non vacabat, qui fuerat ducturus exercitum ibat ad Capitolium et exinde proferens duo vexilla, unum russeum, quod pedites evocabat, et unum caeruleum, quod erat equitum - nam caeruleus color maris est, a cuius deo equum constat inventum - dicebat 'qui rem publicam salvam esse vult, me sequatur', et qui convenissent, simul iurabant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 15)
utque impulit arma hoc ad pedites.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 33)
unus eques bonus, id est Messapus, mittitur, alter pedes egregius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 63)
nam eques stans facillime superatur a pedite.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8852)
at ubi inter equitem et peditem pugna est, et urguetur pugna congressus iniqua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4653)
Cato de re militari "pedites quattuor agminibus, equites duobus antibus ducas". sunt autem extremae quadrarum partes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 41711)
eaque suo quaeque loco, ubi plurimum proficere et valere possent, ut ab imperatore equites pedites levis armatura, sic ab illo in maxime opportunis orationis partibus conlocabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 1:2)
Ad pedes Andromedae Perseus describitur, quem summa regione aquilonis flamina pulsant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 112:1)
non enim pro tua prudentia debes illud solum animadvertere quot in praesentia cohortis contra te habeat Caesar sed quantas brevi tempore equitum et peditum copias contracturus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12C 2:2)
In porticu Collegii nostri pedes 208 longa, sonus in termino alterutro excitatus quaterno recursu Echo quadruplicem efficit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:24)
aestus in Syzygiis ascendet ad pedes 19¾, in Quadraturis ad pedes 12¼, & sic L + S erit ad 841/1000 L - S ut 19¾ ad 12¼, & inde L ad S ut 734 ad 100 seu 7-1/3 ad 1.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 45:7)
Ideoque globus ferri candentis huic Terrae aequalis, id est pedes plus minus 40000000 latus, diebus totidem, & idcirco annis 50000, vix refrigesceret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 44:4)
Ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 129)
Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, Heniochae nautis plus nocuere rates, nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis, ter licet epotum ter vomat illa fretum, qui quamquam dextra regione licentius errant, securum latus hoc non tamen esse sinunt, hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis, hic freta vel pediti pervia reddit hiems, ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, siccus contempta nave viator eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1013)

SEARCH

MENU NAVIGATION