라틴어 문장 검색

In vegetabilibus autem et plantis nullus percipitur gradus caloris ad tactum, neque in lachrymis ipsorum, neque in medullis recenter apertis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 124:3)
Fiat experimentum spiritus vini in lignis, ac etiam in butyro aut cera aut pice;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 130:1)
Itaque fiat similiter experimentum in liquefactionibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 130:4)
Fiat etiam experimentum per vitrum graduum sive calendare quod concavum sit in summitate sua per exterius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 130:5)
Aromata, et herbae acres ad palatum, multo magis sumptae interius, percipiuntur calida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 132:1)
Similiter fieri poterit experimentum, utrum pulveres hujusmodi aromatum aut herbarum non arefaciant laridum et carnem suspensam super ipsos, veluti fumus ignis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 132:4)
7. Omnis putrefactio in se rudimenta quaedam exilis caloris habet, licet non hucusque ut ad tactum percipiatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:1)
Nam nec ea ipsa quae putrefacta solvuntur in animalcula, ut caro, caseus, ad tactum percipiuntur calida;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:2)
8. Primus itaque caloris gradus, ex iis quae ad tactum humanum percipiuntur calida, videtur esse calor animalium, qui bene magnam habet graduum latitudinem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 148:1)
28. Fiat experimentum per specula comburentia, in quibus (ut memini) hoc fit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 168:1)
sed de hoc fiat experimentum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 171:3)
Itaque fiat diligens experimentum per baculum vel simile aliquid immissum in flammam, utrum ad latera flammae non uratur citius quam in medio flammae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:5)
Quam inopes simus historiae quivis facile advertet, cum in tabulis superioribus, praeterquam quod loco historiae probatae et instantiarum certarum nonnunquam traditiones et relationes inseramus (semper tamen adjecta dubiae fidei et auctoritatis nota), saepenumero etiam hisce verbis, fiat experimentum, vel inquiratur ulterius, uti cogamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 184:1)
Fiat autem experimentum hujus rei in contraria natura frigidi: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 236:1)
Ostenditur etiam in hoc, quod cum extenditur aer in vitro calendari absque impedimento aut repulsione, uniformiter scilicet et aequaliter, non percipiatur calor.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 241:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION