라틴어 문장 검색

mox vocato senatu deliguntur legati ad exercitus ut praetexto rei publicae concordiam pacemque suaderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장5)
quotiens pars altera inclinasset, abditos in tabernis aut si quam in domum perfugerant, erui iugularique expostulantes parte maiore praedae potiebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장2)
Vitellius capta urbe per aversam Palatii partem Aventinum in domum uxoris sellula defertur, ut si diem latebra vitavisset, Tarracinam ad cohortis fratremque perfugeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장11)
erat et domi delectus eques, praecipuo nandi studio, arma equosque retinens integris turmis Rhenum perrumpere . . .
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장6)
igitur ipso rebellis familiae nomine placuit impositusque scuto more gentis et sustinentium umeris vibratus dux deligitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장8)
addit exercitui suo Vocula mille delectos e quinta et quinta decima legionibus apud Vetera obsessis, indomitum militem et ducibus infensum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장9)
illi raptim vecti obscuro adhuc coeptae lucis domum proconsulis inrumpunt destrictis gladiis, et magna pars Pisonis ignari, quod Poenos auxiliaris Maurosque in eam caedem delegerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장2)
illuc Claudius Labeo, quem captum et [extra commentum] amendatum in Frisios diximus, corruptis custodibus perfugit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장11)
ceteri retro in castra perfugiunt, querente sane Civile et increpante Germanos tamquam fidem per scelus abrumperent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장8)
utque famam exitii sui faceret, villam, in quam perfugerat, cremavit, illic voluntaria morte interisse creditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장6)
At Romae cuncta in deterius audita Mucianum angebant, ne quamquam egregii duces (iam enim Gallum Annium et Petilium Cerialem delegerat) summam belli parum tolerarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장1)
quidam principum, ut primi posuisse bellum viderentur, in civitates quae societatem Romanam non exuerant, perfugere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장12)
nam pervicacissimus quisque illuc perfugerat eoque seditiosius agebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장8)
Postera luce Cerialis equite et auxiliariis cohortibus frontem explet, in secunda acie legiones locatae, dux sibi delectos retinuerat ad improvisa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장1)
sed ubi Cerialis cum delecta equitum manu subvenit, versa fortuna;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION