라틴어 문장 검색

et quoniam nemo vestrum, qui in hoc concilium advocati estis, pro sententia quicquam dicere vult aut audet, orationes legatorum hesterno die ut pro sententiis dictas percenseamus, perinde ac non postulaverint, quae e re sua essent, sed suaserint quae nobis censerent utilia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 248:2)
nam ad Philippum legatos gratias agentes ei pro redditis hominibus, perinde atque ipsis et non Quinctio et Romanis id datum esset, miserunt et comitiis proximis Boeotarchen ob nullam aliam causam Brachyllem quendam, quam quod praefectus Boeotorum apud regem militantium fuisset, fecerunt praeteritis Zeuxippo et Pisistrato aliisque,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 335:2)
saepe vana pro veris, maxime in bello, valuisse, et credentem se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia et sperando atque audendo servatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 146:1)
nihil ea moverunt regem, tutam fore belli aleam ratum, quando perinde ac victo iam sibi leges dicerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 412:1)
hoc et roboris in regiis copiis erat, et perinde cum alia specie tum eminentibus tantum inter armatos elephantis magnum terrorem praebebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 452:1)
Liguribus adeo improvisa res fuit ut perinde ac si insidiis circumventi forent trepidarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 331:1)
senatus iussu Chalcidensibus Q. Maenius praetor respondit, quae bene meritos sese et ante et in eo bello quod geratur de populo Romano dicant, ea et scire vera eos referre senatum et perinde ac debeant grata esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 91:1)
nam omnes res perinde sunt ut agas, ut eas magni facias;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 14)
ut cuique homini res paratast, perinde amicis utitur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 116)
Respondebis non posse perinde carptim ut contexta, perinde incohata placere ut effecta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION