라틴어 문장 검색

Hic indocti hebetesque aliqui (stolidum pecudum genus,) proculdubio objicient, " Nullum fere eorum, qui ad linguarum doctarum studium animum appellere decernunt, earum tam peritum esse posse, ut eis, non secus ac sermone patrio, quavis super re, uti possit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.53)
Galli Senones, gens natura ferox, moribus incondita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde armis ingentibus, adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata ad hominum interitum, urbium stragem videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 4:1)
Atrox caelum, perinde ingenia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 2:2)
Perinde speciosa mors earum fuit quam pugna.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 17:1)
postquam ille defunctus est, Vari Quintilli libidinem ac superbiam haud secus quam saevitiam odisse coeperunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 11:1)
ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum acre fluit frigus, non privam quamque solemus particulam venti sentire et frigoris eius, sed magis unorsum, fierique perinde videmus corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res verberet atque sui det sensum corporis extra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:12)
quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum perveniant plagae per parva foramina nobis corporis ad primas partis elementaque prima, fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:5)
quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres sollicitum curae quantique perinde timores!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:20)
Ac Metellus in ulteriorem Hispaniam post annum regressus magna gloria, concurrentibus undique virile et muliebre secus, per vias et tecta omnium visebitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 7:1)
Haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 11:2)
Non secus ac liquida si quando nocte cometae Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 2:2)
Quamobrem non frustra creditum est, sicut valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 17:1)
Non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens Infernas reseret sedes et regna recludat Pallida, dis invisa, superque inmane barathrum Cernatur, trepident inmisso lumine Manes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:2)
Non secus ingenti bellorum Roma tumultu Concutitur, quam si Poenus transcenderit Alpes Hannibal.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:4)
Nec secus in Siculis fureret tua flamma cavernis, Obstrueret summam si quis tibi, Mulciber, Aetnam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION