라틴어 문장 검색

per limitem viae sparguntur festinatione consectandi victores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장5)
Fonteius Agrippa ex Asia (pro consule eam provinciam annuo imperio tenuerat) Moesiae praepositus est, additis copiis e Vitelliano exercitu, quem spargi per provincias et externo bello inligari pars consilii pacisque erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 46장8)
ceteri ad navis ruebant, ubi cuncta pari formidine implicabantur, permixtis paganis, quos nullo discrimine Vitelliani trucidabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장5)
coeptabatque permixtus manipulis, bona pacis ac belli discrimina disserens, armatos monere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장2)
ater suapte natura liquor et sparso aceto concretus innatat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장16)
Gnaeus Pompeius ita dictitabat, quod neque opera consummare, quae instituerat, neque populi expectationem, quam de aduentu suo fecerat, priuatis opibus explere posset, turbare omnia ac permiscere uoluisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 30장 2:3)
etiam sparsos de se in curia famosos libellos nec expauit et magna cura redarguit ac ne requisitis quidem auctoribus id modo censuit, cognoscendum posthac de iis, qui libellos aut carmina ad infamiam cuiuspiam sub alieno nomine edant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 55장 1:1)
sparsit et missilia uariarum rerum et panaria cum obsonio uiritim diuisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 2:2)
quin et nummos non mediocris summae e fastigio basilicae Iuliae per aliquot dies sparsit in plebem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 37장 1:2)
sparsa et populo missilia omnium rerum per omnes dies:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 11장 2:4)
incedenti passim uictimae caesae sparso per uias identidem croco ingestaeque aues ac lemnisci et bellaria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 2:2)
cenationes laqueatae tabulis eburneis uersatilibus, ut flores, fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 2:2)
Cibi plurimi traditur, quem tempore hiberno etiam ante lucem capere consuerat, inter cenam uero usque eo abundantis, ut congestas super manus reliquias circumferri iuberet spargique ad pedes stantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 22장 1:1)
dieque proximo omne genus rerum missilia sparsit, et quia pars maior intra popularia deciderat, quinquagenas tesseras in singulos cuneos equestris ac senatorii ordinis pronuntiauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 5:2)
ut edicti de excidendis uineis propositi gratiam faceret, non alia magis re compulsus creditur, quam quod sparsi libelli cum his uersibus erant:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION