라틴어 문장 검색

vides autem, quam malam et noxiosam servitutem serviturus sit quem voluptates doloresque, incertissima dominia impotentissimaque, alternis possidebunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 21:4)
Quae est ista contra rerum naturam permutatio, in bello nuptiae, in iudicio bellum?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.13)
prius extinguet ortus, referet occasus diem, pax ante fida nivibus et flammis erit et Scylla Siculum iunget Ausonio latus, priusque multo vicibus alternis fugax Euripus unda stabit Euboica piger.
(세네카, Hercules Furens 5:26)
O lucis almae rector et caeli decus, qui alterna curru spatia flammifero ambiens inlustre latis exeris terris caput, da, Phoebe, veniam, si quid inlicitum tui videre vultus:
(세네카, Hercules Furens 9:1)
Quid non possit superare quondam Getico durior Haemo nec Parrhasio lenior axe saevo cessit membra dolori fessumque movens per colla caput latus alterno pondere flectit, fletum virtus saepe resorbet.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:1)
aggeritur omnis silva et alternae trabes in astra tollunt Herculi angustum rogum:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:19)
o quam iuvabat, quo nihil maius parens Natura genuit, operis immensi artifex, caelum intueri, [solis et currus sacros mundique motus] solis alternas vices orbemque Phoebea, astra quem cingunt vaga, lateque fulgens aetheris magni decus;
(세네카, 옥타비아 6:3)
Solutus onere regio regni bonis fruor domusque civium coetu viget, nec ulla vicibus surgit alternis dies qua non propinqui munera ad nostros lares sceptri redundent;
(세네카, 오이디푸스 8:22)
Regina nemorum, sola quae montes colis et una solis montibus coleris dea, converte tristes ominum in melius minas, o magna silvas inter et lucos dea claramque caeli sidus et noctis decus, cuius relucet mundus alterna vice, Hecate triformis, en ades coeptis favens.
(세네카, 파이드라 5:25)
spumat vomitque vicibus alternis aquas qualis per alta vehitur Oceani freta fluctum refundens ore physeter capax.
(세네카, 파이드라 15:14)
haesere bella, iamque in alternam necem
(세네카, Phoenissae 444:1)
sollicita cui nunc mater alterna prece verba admovebo?
(세네카, Phoenissae 468:1)
certetur omni scelere et alterna vice stringatur ensis;
(세네카, Thyestes 27:1)
alternae scelerum no redeant vices
(세네카, Thyestes 137:1)
alternis dare sanguinem
(세네카, Thyestes 349:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION