라틴어 문장 검색

" Sed is cogitet, quaecumque usque eo perniciosa sunt, ut contra remedium convaluerint, plerumque contrariis curari.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 8:3)
bonis inter se pax est, mali tam bonis perniciosi quam inter se.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 37:5)
Nullum est animal tam horrendum tam perniciosumque natura, ut non appareat in illo, simul ira invasit, novae feritatis accessio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 7:2)
Quis ergo magis naturam rerum ignorat quam qui optimo eius operi et emendatissimo hoc ferum ac perniciosum vitium adsignat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 31:1)
Primum facilius est excludere perniciosa quam regere et non admittere quam admissa moderari ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 40:1)
si non patitur, perniciosa est nec inter auxilia numeranda ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 54:2)
Nulla gens est, quam non ira instiget, tam inter Graios quam inter barbaros potens, non minus perniciosa leges metuentibus quam quibus iura distinguit modus virium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 8:5)
Necessarium est itaque foeditatem eius ac feritatem coarguere et ante oculos ponere quantum monstri sit homo in hominem furens quantoque impetu ruat non sine pernicie sua perniciosus et ea deprimens, quae mergi nisi cum mergente non possunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 16:1)
Perniciosa est servientibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 100:2)
Hoc est cur ista voluptatis laudatio perniciosa sit, quia honesta praecepta intra latent, quod corrumpit apparet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 62:4)
non sic eversa feruntur Ismara, cum fracto Boreas caput extulit antro, non grassante noto citius nocturna peregit flamma nemus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권31)
quippe nihil grassata fames:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권281)
ac primum in faciles grassatus cuspide turmas arma refert sociis et in agmina fida peracta caede redit, sic Hyrcana leo Caspius umbra nudus adhuc nulloque iubae flaventis honore terribilis magnique etiamnum sanguinis insons, haud procul a stabulis captat custode remoto segne pecus teneraquc famem consumit in agna.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권246)
Facilius est perniciosa excludere quam regere.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F2)
Tanto abest ut imperator deus debeat dici, quod non potest credi non modo turpissima sed et perniciosa adolatione.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION