라틴어 문장 검색

Si possibile factu esset, ut te, dominum meum, vel aliquotiens aliquantulum convenirem, non undeunde quarumpiam personarum aut voluntates aut necessitates anquirerem, 2 quae 3 in rem debiti mei usui mihi esse possent, quippe revisionis potestas multis modis et miseris perinde causis intercluditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 1:1)
hinc atque hinc curvas perrumpunt aequora rupes, dat natura locum montique intervenit unum litus et in terras scopulis pendentibus exit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis6)
hae possent et Athon cavare dextrae et maestum pelagus gementis Helles intercludere ponte non natanti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana14)
parva loquor, tecum gelidas comes illa per arctos Sarmaticasque hiemes Histrumque et pallida Rheni frigora, tecum omnes animo durata per aestus et, si castra darent, vellet gestare pharetras, vellet Amazonia latus intercludere pelta;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam46)
Stant iussi Danaum atque obtentis eminus armis prospectu visus interclusere nefasto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권71)
"quae te alta et ineluctabilis imo condidit amne palus, quo nec iam cruda nepotis funera, nec nostri valeant perrumpere planctus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권184)
venas perrumpit aniles volnus et infelix lustratur sanguine lectus, illius exili stridentem in pectore plagam Ismene conlapsa super lacrimisque comisque siccabat plangens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권348)
Qui reductus in corpore, et die tertia rursum eductus, uidit non solum maiora beatorum gaudia, sed et maxima malignorum spirituum certamina, qui crebris accusationibus inprobi iter illi caeleste intercludere contendebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:3)
trepidantibus inferunt signa Romani sociique, iam in vestibulum perruperant templi, cum P. Valerius inter primores pugnam ciens interficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 203:2)
concitant equos permittuntque in hostem pedestri iam turbatum pugna et perruptis ordinibus elati ad novissimam aciem, pars libero spatio circumvecti iam fugam undique capessentes plerosque a castris avertunt praeterequitantesque absterrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 679:1)
P. Sulpicius per mediam hostium aciem cum equitatu perrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 777:1)
ibi vero Sulpicius negare cunctandi tempus esse, circumventos interclusosque ab suis vociferans, ni equestre proelium conixi omni vi perficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 778:1)
qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur, nequaquam inulti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 418:2)
postero denique die ecquid praesidii usquam habueris, an tu cohorsque in castra vestra virtute perruperitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 432:1)
vidisse autem se, priusquam ab acie intercluderetur, consulem in prima acie pugnantem, adhortantem, inter signa Romana telaque hostium versantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 437:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION