라틴어 문장 검색

consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus castra posuit, quia vado superari amnis non poterat et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 138:1)
deinde collaudantibus cunctis deducti sunt in Capitolium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 556:2)
ubi collaudata gente quod constanter vetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne adversus Persea odium Romanorum fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 55:1)
haec ubi dixit, collaudatum multis verbis P. Licinius consul ex contione in senatum duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 367:1)
at cum processissem inde ad visendas Larisam et Antronas et Pteleon, qua in propinquo Delphi sunt, sacrificandi causa, ut multo ante debita vota persolverem, Delphos escendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 443:1)
itaque collaudato Euandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet, equitibus receptui canere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 651:1)
Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 25)
num male relata est gratia, ut collegam collaudavi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 212)
quantis laudibus suom erum servos collaudavit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 361)
nunc quod relicuom restat volo persolvere, ut expungatur nomen, ne quid debeam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 322)
Conlaudato formam et faciem et virtutis commemorato.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 298)
Magnum me faciam nunc quom illaec me sic conlaudat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2144)
Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam quasique eius opulentitatem reverearis, et simul formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem conlaudato.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 467)
Malim istuc aliis videatur, quam uti tu te, soror, conlaudes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 49)
nam hi mores maiorum laudant, eosdem lutitant quos conlaudant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 214)

SEARCH

MENU NAVIGATION