라틴어 문장 검색

cuius ego ingenium ita laudo ut non pertimescam, ita probo ut me ab eo delectari facilius quam decipi putem posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 4:3)
nulla salus rei publicae maior est quam eos qui alterum accusant non minus de laude, de honore, de fama sua quam illos qui accusantur de capite ac fortunis suis pertimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 4:1)
si tantulum offensum titubatumque sit, ut ea quae singillatim ac diu collecta sunt uno tempore universa perdamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 1:3)
sic eloquentia haec forensis spreta a philosophis et repudiata multis quidem illa adiumentis magnisque caruit, sed tamen ornata verbis atque sententiis iactationem habuit in populo nec paucorum iudicium reprehensionemque pertimuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 4:1)
id si propter alienam et offensam populi voluntatem malum est, quam sit ea contemnenda, [sicut a] paulo ante dictum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 106:2)
Cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum, quem feceram, iterum ad licentiam redii.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:1)
Ego vero deposita omni offensa cum puero in gratiam redii ususque beneficio eius in somnum delapsus sum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:10)
Postero die, cum sine offensa corporis animique consurrexissem, in eundem platanona descendi, etiam si locum inauspicatum timebam, coepique inter arbores ducem itineris exspectare Chrysidem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:1)
Coniectabis ex hoc quantas contentiones, quantas etiam offensas subierimus dumtaxat ad breve tempus;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 25:1)
Quare ego vero Corelliae adero promptissime nec subire offensas recusabo;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 11:1)
decessit veteri testamento, omisit quos maxime diligebat, prosecutus est quibus offensior erat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 2:2)
Graves offensae levis gratia.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 12:5)
liber offensis, liber gratia, liber et secundis casibus et adversis caret.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 3:3)
Quam vim habeat offensus, crede ei quam in amore habet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 8:3)
Vixit cum hac triginta novem annis sine iurgio sine offensa.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 5 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION