라틴어 문장 검색

Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuit - quid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes ire ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:2)
Iracundos fervida animi natura faciet, est enim actuosus et pertinax ignis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 97:3)
simul tu intelleges, quanto minus negotii habeas cum fastidio tui quam ii, quos ad professionem speciosam alligatos et sub ingenti titulo laborantis in sua simulatione pudor magis quam voluntas tenet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 24:2)
Adeo penitus hoc se malum fixit, ex aliena opinione pendere, ut in simulationem etiam res simplicissima, dolor, veniat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 138:3)
Sed nec virtuti periculum est, ne admota oculis revilescat, et satius est simplicitate contemni quam perpetua simulatione torqueri.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 146:4)
O crudelis et pertinax nouerca!
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.42)
quod si impotenti pertinax animo abnuet, stat tollere omnem penitus Herculeam domum.
(세네카, Hercules Furens 5:11)
sin copulari pertinax taedis negat, vel ex coacta nobilem partum feram.
(세네카, Hercules Furens 7:20)
cessate, matres, pertinax si quas dolor adhuc iubet lugere, quas luctus gravis in saxa vertit;
(세네카, Hercules Oetaeus 27:17)
exilia non fregere summotos procul Plautum atque Sullam, pertinax quorum furor armat ministros sceleris in caedem meam, absentium cum maneat etiam ingens favor in urbe nostra, qui fovet spes exulum.
(세네카, 옥타비아 7:35)
Hic urit animos pertinax nimium favor et in furorem temere praecipites agit:
(세네카, 옥타비아 12:7)
profugum per omnis pertinax latebras premam:
(세네카, 파이드라 13:19)
Facilius privatis ignoscitur pertinaciter se vindicantibus.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F3)
Necessitas quam pertinax regnum tenet!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 437)
nam, ne vos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec vobis ignorantibus deseri vos averteretur a certamine animus et hostibus circumveniri se ab tergo ratis terror ac fuga iniceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 299:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION