라틴어 문장 검색

crescere quod subito et maius maiusque videri ac se tollere humo rectoque adsistere trunco et maciem numerumque pedum nigrumque colorem ponere et humanam membris inducere formam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 53:3)
Utque manu dira lignum fatale tenebat, ante sepulcrales infelix adstitit aras "poenarum" que "deae triplices, furialibus," inquit, "Eumenides, sacris vultus advertite vestros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:3)
Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus angustum citra pontum Nepheleidos Helles Laomedonteis Latoius adstitit arvis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 26:1)
Finierat Telamone satus vulgique secutum ultima murmur erat, donec Laertius heros adstitit atque oculos paulum tellure moratos sustulit ad proceres exspectatoque resolvit ora sono;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 12:1)
"solus non erat, atque Deo Deus adsistebat agenti,"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 397)
illic Alcides, spoliatis Gadibus hospes Arcadiae, fulvo aere riget, gemini quoque fratres corrupta de matre nothi, Ledeia proles nocturnique equites, celsae duo numina Romae, inpendent retinente veru, magnique triumphi nuntia suffuso figunt vestigia plumbo, adsistunt etiam priscorum insignia regum, ros, Italus, Ianusque bifrons, genitorque Sabinus, Saturnusque senex, maculoso et corpore Picus, coniugis epotum sparsus per membra venenum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권76)
"adsistas velim coramque dispositas opes mirere, quas noster Deus praedives in sanctis habet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.54)
"vos, Nazareni, adsistite, rudemque ritum spernite."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.8)
rasile figit humi lignum ac se cuspide versa perfodit et calido pulmonem vulnere transit, quam super adsistens Patientia
(프루덴티우스, Psychomachia, section 137)
hic propter hunc adsiste.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 142)
adstiti;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 681)
volat ille per aera magnum remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 20:2)
Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius ullae adparent terrae, caelum undique et undique pontus, tum mihi caeruleus supra caput adstitit imber, noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:1)
Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis, mille trahens varios adverso sole colores, devolat, et supra caput adstitit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 28:3)
Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla occurrit tellus, maria undique et undique caelum, olli caeruleus supra caput adstitit imber, noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION