라틴어 문장 검색

primum, quia veteres illi, qui huic scientiae praefuerunt, obtinendae atque augendae potentiae suae causa pervulgari artem suam noluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 186:2)
aliud est enim esse artificem cuiusdam generis atque artis, aliud in communi vita et vulgari hominum consuetudine nec hebetem nec rudem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 248:2)
is autem concludatur in ea, quae sunt in usu civitatum vulgari ac forensi, remotisque ceteris studiis, quamvis ea sint ampla atque praeclara, in hoc uno opere, ut ita dicam, noctes et dies urgeatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 260:2)
Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui mihi pervulgata praecepta decantet, cum ipse numquam forum, numquam ullum iudicium aspexerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:1)
Perspicua sunt haec quidem et in vulgari prudentia sita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:11)
sed ego non de praestanti quadam et eximia, sed prope de vulgari et communi vi nunc disputo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:3)
Nam si quando id primum invenire volui, nullum mihi occurrit nisi aut exile aut nugatorium aut vulgare aut commune.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:2)
neque enim parvae neque usitatae neque vulgares admiratione aut omnino laude dignae videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:4)
Qua re ne in re nota et pervulgata multus et insolens sim, locis est utendum multis, inlustribus, explicatis, modicis intervallis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 358:3)
[te audiamus] ita de horridis rebus nitida, de ieiunis plena, de pervulgatis nova quaedam est oratio tua.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 51:3)
Hic noster vulgaris orator, si minus erit doctus, at tamen in dicendo exercitatus, hac ipsa exercitatione communi istos quidem [nostros] verberabit neque se ab eis contemni ac despici sinet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 79:6)
illud rursus ipsum, quod tradunt isti, qui profitentur se dicendi magistros, non multum est maius quam illud vulgare ac forense:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 92:2)
non enim a me iam exspectari puto, ut moneam, ut caveatis, ne exilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 97:2)
mihi rerum forensium et communium vulgaris haec cognitio satis magna est ad eam, quam specto, eloquentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:3)
Tum Crassus 'pervulgatas res requiris' inquit 'et tibi non incognitas, Sulpici:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 148:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION