라틴어 문장 검색

Verumne ita sentis, Vetti, ut philosophia conviviis intersit, et non tamquam censoria quaedam et plus nimio verecunda materfamilias penetralibus suis contineatur, nec misceat se Libero, cui etiam tumultus familiares sunt, cum ipsa huius sit verecundiae ut strepitum non modo verborum sed ne cogitationum quidem in sacrarium suae quietis admittat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 2:2)
An ego censeam producendam philosophiam quo rhetorica venire ars et professio popularis erubuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:1)
Probo, Symmache, propositum tuum quo philosophiam ea quam maximam putas observatione veneraris, ut tantum intra suum penetral aestimes adorandam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:2)
Sed absit ut philosophia, quae in scholis suis sollicite tractat de officiis convivalibus, ipsa convivia reformidet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 6:1)
Neque enim ita ad mensas invito philosophiam, ut non se ipsa moderetur, cuius disciplina est rerum omnium moderationem docere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 6:3)
Ut ergo inter te et Vettium velut arbitrali iudicatione conponam, aperio quidem philosophiae tricliniorum fores, sed spondeo sic interfuturam, ne mensuram nocte sibi ac sectatoribus suis dispensationis excedat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 7:1)
Quia te unicum, Eustathi, inquit, sectatorum philosophiae nostra aetas tulit, oratus sis ut modum dispensationis quam das ei convivanti nobis ipse patefacias.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 8:2)
Et haec una est de philosophiae virtutibus, quia, cum orator non aliter nisi orando probetur, philosophus non minus tacendo pro tempore quam loquendo philosophatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 11:1)
Quid hoc, inquis, ad philosophiam?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 20:1)
Sic autem vitiis inretitos, si et hoc in conviviis exegerit loquendi ordo, feriet philosophia non sentientes, ut Liber pater thyrso ferit per obliquationem circumfusae hederae latente mucrone, quia non ita profitebitur in convivio censorem ut palam vitia castiget:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 22:1)
Quid mirum, si feriet sapiens, ut dixi, non sentientes, cum interdum sic reprehendat, ut reprehensus hilaretur, nec tantum fabulis suis sed interroga­tionibus quoque vim philosophiae nihil ineptum loquentis ostendet?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:2)
Isti plausus sunt qui provocant philosophiam ad vindicandos sibi de aliena arte tractatus, unde saepe manifestos incurrit errores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 1:3)
Non minus te, inquit, Disari, philosophis quam medicis inserebam, sed modo videris mihi rem consensu generis humani decantatam et creditam oblivioni dare, philosophiam artem esse artium et disciplinam disciplinarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 14:2)
et nunc in ipsam invehitur parricidali ausu medicina, cum philosophia illic se habeatur augustior ubi de rationali parte, id est de incorporeis, disputat, et illic inclinetur ubi de physica, quod est de divinis corporibus vel caeli vel siderum, tractat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 14:3)
— quae ergo coicit de carne lutulenta, audet inequitare philosophiae de incorporeis et vere divinis certa ratione tractanti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION