라틴어 문장 검색

pecuniam quanta ex thensauris Proserpinae sublata esset conquiri, duplamque pecuniam in thensauros reponi, et sacrum piaculare fieri ita ut prius ad conlegium pontificum referretur, quod sacri thensauri moti, aperti, violati essent, quae piacula, quibus deis, quibus hostiis fieri placeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 273:3)
perficeret et eos, quos sacrilegii compertos in vinculis Romam misisset, Locros mitteret ad supplicium, quaeque sublata ex delubro Proserpinae essent, reponenda cum piaculis curaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 9:1)
praebitoque iis petentibus frequenti consilio ad mandata edenda, non tam quid ipsi dicamus habemus inquit Zeuxis quam ut a vobis quaeramus, Romani, quo piaculo expiare errorem regis, pacem veniamque impetrare a victoribus possimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 513:1)
si quis tale sacrum sollemne et necessarium duceret, nec sine religione et piaculo se id omittere posse, apud praetorem urbanum profiteretur, praetor senatum consuleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 197:2)
obsidem enim se animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit, et scire, quantum salva in patrem pietate possit, amicum eum populi Romani esse, honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut si quid minus factum sit quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum praetermissarum fiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 565:1)
hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro intuens, parricidium venena gladios in comisationem praeparatos volutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 160:1)
C. Servilius pontifex maximus piacula irae deum conquirere iussus decemviri libros inspicere, consul Apollini Aesculapio Saluti dona vovere et dare signa inaurata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 439:1)
itaque cum principes Rhodiorum Romanis responderent, nequaquam tam grata oratio eorum fuit qui quae Popilius obiecerat diluere utcumque conati sunt, quam eorum qui Decimio in auctoribus ad piaculum noxae obiciendis adsensi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 105:1)
si tum parum ignominiae pensum est, haec certe tam miserabilis ac supplex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, legationis satis magnum piaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 269:2)
Sacrilege.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3370)
Daemones xi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 41)

SEARCH

MENU NAVIGATION