라틴어 문장 검색

horret adhuc animus manifestaque gaudia differt, dum stupet et tanto cunctatur credere voto.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:6)
pavido metimur caerula voto, puppis si qua venit, si quid fortasse potenti vel pudor extorsit domino vel praedo reliquit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:44)
iam non in pecorum morem formidine clausi prospicimus saevos campis ardentibus ignes alta nec incertis metimur flumina votis excidio latura moram nec poscimus amnes undosam servare fidem nubesque fugaces aut coniuratum querimur splendere serenum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:12)
nil nautica prosunt turbatae lamenta rati nec segnibus undae planctibus aut vanis mitescunt flamina votis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:92)
sed dea quae nimiis obstat Rhamnusia votis ingemuit flexitque rotam:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:248)
non tales, Clitumne, lavas in gurgite tauros, Tarpeio referunt quos pia vota Iovi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio armenti2)
O bene naturae memores, documenta supernae iustitiae, iuvenum numina, vota senum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam14)
omnibus hoc, Italae gentes, exposcite votis, Manlius ut vigilet, dormiat ut Pharius.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Theodoro et Hadriano3)
secuit nascentia vota livor et ingesto turbavit gaudia luctu:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum31)
Fons, Antenoreae vitam qui porrigis urbi fataque vicinis noxia pellis aquis, cum tua vel mutis tribuant miracula vocem, cum tibi plebeius carmina dictet honos et sit nulla manus, cuius non pollice ductae testentur memores prospera vota notae:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus1)
alio tum parvus in axe crescebat Stilicho votique ignarus agebat, debita cui longe coniunx, penitusque remoto orbe parabatur tanti concordia fati.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae43)
omina non audet genetrix tam magna fateri successusque suos arcani conscia voti spe trepidante tegit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae48)
Iam nubilis aetas principe sollicito votis erexerat aulam incertis, quem tanta tori fortuna maneret.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae78)
numinibus votisque vacas et supplice crine verris humum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae107)
sed quod Threicio Iuno placabilis Orphei, hoc poteris votis esse, Serena, meis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam10)

SEARCH

MENU NAVIGATION