라틴어 문장 검색

Nam possessor prior saepius vendidit pignora, et dum reliqua colonorum minuit ad tempus, vires in posterum exhausit, quarum defectione rursus reliqua creverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 6:2)
Quae tibi scripsi, primum ut te non sine exemplo monerem, deinde ut in posterum ipse ad eandem temperantiam astringerer, cum me hac epistula quasi pignore obligavissem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 7:1)
Patere hoc me super cetera habere amoris tui pignus, ut ea quoque norim quae nosse neminem velles.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 7:4)
inde honores petituri adsistebant curiae foribus, et consilii publici spectatores ante quam consortes erant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 5:2)
Emiserat pater, adoptaverat patruus, atque ita circumscripto testamento consors frater in fratris potestatem emancipatam filiam adoptionis fraude revocaverat et quidem cum opibus amplissimis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 4:2)
dum loquitur tangitque manum poscitque libellum et quaerit posito pignore, vincat uter, saucius ingemuit telumque volatile sensit, et pars spectati muneris ipse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:106)
hoc dominae certi pignus amoris erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 11:4)
ardet et in vultu pignora mentis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 37:2)
pignora nec iuveni credite vestra novo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 99:1)
perfidus ille quidem, qui talia pignora servat,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 100:1)
non igitur vereor quo te rear esse verendum, cuius amor nobis pignora mille dedit, sed quia res timida est omnis miser, et quia longo est tempore laetitiae ianua clausa meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 715)
consortem Phoebi gens colit illa deam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 225)
' dixit, et audito patriae pia nomine virgo consortes urbis comperit esse suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 240)
sed loca, sed gentes formatae mille figuris nutrissent carmen proeliaque ipsa meum, et regum vultus, certissima pignora mentis, iuvissent aliqua forsitan illud opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 415)
quem quoniam fatum patria vobisque relictis inter inhumanos maluit esse Getas, quod licet, ut videar tecum magis esse, legenda saepe, precor, studii pignora mitte tui, exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum, utere, quod nobis rectius ipse dares, namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, vobis, ingenio nitor non periisse meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 511)

SEARCH

MENU NAVIGATION