라틴어 문장 검색

Tuis enim oraculis Chrysippus totum volumen inplevit partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit in omni oratione saepissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad sortes referenda sit, partim ambiguis, et quae ad dialecticum deferendae sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 171:2)
Quaero etiam, si velim scribere quid aut legere aut canere vel voce vel fidibus aut geometricum quiddam aut physicum aut dialecticum explicare, somniumne exspectandum sit an ars adhibenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 181:5)
quae a dialecticis aut a physicis tractantur, num quid eorum divinari potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 15:6)
ut enim ipsa philosophia et multa verba Graecorum, sic 'sorites' satis Latino sermone tritus est), - ergo haec quoque dialectici dicent, non divini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 15:11)
hoc vos dialectici non facitis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 154:2)
sed demus tibi istas duas sumptiones (ea quae λήμματα appellant dialectici, sed nos Latine loqui malumus), assumptio tamen (quam πρόσληψιν eidem vocant), non dabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 161:6)
partim ambiguis, et quae ad dialecticum deferenda sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 171:4)
quaero etiam, si velim scribere quid, aut legere, aut canere, vel voce vel fidibus, aut geometricum quiddam, aut physicum, aut dialecticum explicare, somniumne exspectandum sit, an ars adhibenda, sine qua nihil earum rerum nec fieri nec expediri potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 181:4)
accubans apud Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis exercitatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 6:5)
ego vero ardenti quidem studio, ac fortasse efficiam quod saepe viatoribus cum properant evenit, ut, si serius quam voluerint forte surrexerint, properando etiam citius quam si de nocte vigilassent perveniant quo velint, sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormivi diu te me hercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis tum vero (quoniam tu scribis poema ab eo nostrum probari) quadrigis poeticis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 2:2)
dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:3)
in geometriane quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:5)
nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur (id autem appellant ἀξίωμα, quod est quasi ecfatum) aut verum esse aut falsum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 127:3)
nulla autem est in natura rerum talis necessitas') - cum hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et Stoici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:7)
totam enim evertit dialecticam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION