라틴어 문장 검색

Senes denique multi, ad satietatem vixisse clamantes, post amissas opes cum speciosis feminis, manibus post terga contortis, defletisque gentilium favillis aedium ducebantur extorres.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 8:1)
Inter quae cum beluae ritu traheretur ingenuus paulo ante dives et liber, de te, Fortuna, ut inclementi querebatur et caeca, quae eum puncto temporis brevi opibus exutum et dulcedine caritatum, domoque extorrem, quam concidisse vidit in cinerem et ruinas, aut lacerandum membratim, aut serviturum sub verberibus et tormentis crudo devovisti victori.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 8:2)
Magnarum opum intemperans appetitor, laborum impatiens, duritiamque magis affectans immanem, in crudelitatem proclivior, subagrestis ingenii, nec bellicis nec liberalibus studiis eruditus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 5:1)
Obsessi vero apud Hadrianopolim, post eorum abitum tempestivum, cum vacare hoste loca proxima compertae fidei nuntiassent exploratores, egressi media nocte, vitatis aggeribus publicis, per nemorosa et devia, pars Philippopolim, exindeque Serdicam, alia ad Macedoniam, cum intemeratis opibus quas vehebant, omni studio ad properandum excogitato, currebant, velut in regionibus illis repperiendo Valente:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 2:1)
Muris iter rumpente lacu uenit obuia muri Rana loquax et opem pacta nocere cupit.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:1)
Mendicat medicam multa daturus opem.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et grue 10:2)
Vrbani socius tendit in urbis opes.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:5)
Hijs opibus gaude, qui gaudes turbine mentis.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:21)
Tristior inmensas pauperat usus opes.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:28)
Hunc timeat casum, qui se non fulsit amico, Nec dare uult felix, quam miser optat opem.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et apro et tauro et asello 18:9)
uult clamor opem.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:11)
Mus abit et grates reddit, si reddere possit Spondet opem.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:14)
Mus redit, hunc reperit, cernit loca, uincula rodit, Hac ope pensat opem.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:17)
Iupiter, affer opem!
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:11)
Aufer cedis opus, redde quietis opes.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION